Charter Document - 02641178

Charter Document - 02641178


Charter Number: 02641178
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p267)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Wilton a die Sancte Trinitatis in iij septimanas Anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis xxv coram Roberto de Lexinton Radulpho Suilleg Willelmo de Culewith Jollano de Newill et Roberto de Haya Iusticiarijs itinerantibus et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Priorem Sancte Frideswide Oxon querentem per Henricum Iuge positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Sampsonem Folioth impedientem de consuetudinibus et seruicio que idem Samson exigit a predicto Priore de libero tenemento suo quod de eo tenet in Chilton et Solleye et vnde idem Prior questus fuit quod predictus Samson exigebat a predicto Priore quod faceret ei per annum pro predicto tenemento sectam ad curiam suam de Chilton de iij septimanis in iij septimanis et quas consuetudines et seruicio idem Prior non recognouit Et vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Samson remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predictum Priorem et successores suos de predicta inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem Prior dedit predicto Samsoni ij marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Wiltonlocation a die Sancte Trinitatis in iij septimanas Anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis xxvdateiij septimanasnumeral Anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis xxv coram Roberto de Lexintonname Radulpho Suillegname Willelmo de Culewithname Jollano de Newillname et Roberto de Haya Iusticiarijs itinerantibusname et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Priorem Sancte Frideswide Oxonname querentem per Henricum Iugename positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Sampsonem Foliothname impedientem de consuetudinibus et seruicio que idem Samsonname exigit a predicto Priorename de libero tenemento suo quod de eo tenet in Chilton et Solleye et vnde idem Priorname questus fuit quod predictus Samsonname exigebat a predicto Priorename quod faceret ei per annum pro predicto tenemento sectam ad curiam suam de Chilton de iij septimanisnumeral in iij septimanis et quas consuetudines et seruicio idem Priorname non recognouit Et vnde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Samsonname remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predictum Prioremname et successores suos de predicta inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem Priorname dedit predicto Samsoniname ij marcasnumeral argenti