Charter Document - 02641143

Charter Document - 02641143


Charter Number: 02641143
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1252
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p274)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Radyng in crastino Animarum Anno regni [Regis] Henrici filii Regis Iohannis xxxvij coram Gilberto de Preston magistro Simone de Wauton Henrico de Coleuill et Simone de Trop Iusticiarijs itinerantibus et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Priorem Sancte Frideswide Oxon querentem et Bartholomeum de la Hoese impedientem de xxv acris bruerie cum pertinentiis in Denford vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Bartholomeus recognouit predictam brueriam cum pertinentiis scilicet totam illam peciam bruerie que includitur fossato et haya inter Coleweye et terram ipsius Prioris simul cum tota parte bosci quam idem Prior et Ecclesia sua Sancte Frideswide Oxon tenuerunt in feodo in eadem villa de feodo ipsius Bartholomei die quo hec concordia facta fuit esse ius ipsius Prioris et Ecclesie sue Sancte Frideswide Oxon vt illas quas idem Prior et Ecclesia sua predicta habent de dono predicti Bartholomei habenda et tenenda eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Bartholomeo et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et predictus Bartholomeus et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendunt eidem Priori et successoribus suis et Ecclesie sue predicte predictam brueriam et predictam partem bosci cum pertinentiis suis sicut predictum est vt puram et perpetuam elemosinam suam liberam et quietam absque omni seruicio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et idem Prior recepit predictum Bartholomeum et heredes suos in singulis beneficijs et oracionibus que de cetero fient in Ecclesia sua predicta inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Radyng in crastino Animarum Anno regni [Regis] Henrici filii Regis Iohannis xxxvijdate coram Gilberto de Prestonname magistro Simone de Wautonname Henrico de Coleuillname et Simone de Trop Iusticiarijs itinerantibusname et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Priorem Sancte Frideswide Oxonname querentem et Bartholomeum de la Hoesename impedientem de xxv acrisnumeral bruerie cum pertinentiis in Denford vnde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Bartholomeusname recognouit predictam brueriam cum pertinentiis scilicet totam illam peciam bruerie que includitur fossato et haya inter Coleweye et terram ipsius Priorisname simul cum tota parte bosci quam idem Priorname et Ecclesia sua Sancte Frideswide Oxonname tenuerunt in feodo in eadem villa de feodo ipsius Bartholomeiname die quo hec concordia facta fuit esse ius ipsius Priorisname et Ecclesie sue Sancte Frideswide Oxonname vt illas quas idem Priorname et Ecclesianame sua predicta habent de dono predicti Bartholomeiname habenda et tenenda eidem prioriname et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Bartholomeoname et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et predictus Bartholomeusname et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendunt eidem Prioriname et successoribus suis et Ecclesiename sue predicte predictam brueriam et predictam partem bosci cum pertinentiis suis sicut predictum est vt puram et perpetuam elemosinam suam liberam et quietam absque omni seruicio inde faciendo contra omnes homines inperpetuum Et idem Prior recepit predictum Bartholomeum et heredes suos in singulis beneficijs et oracionibus que de cetero fient in Ecclesianame sua predicta inperpetuum