Charter Document - 02641118

Charter Document - 02641118


Charter Number: 02641118
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p266)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Oxon a die Pasche in unum mensem Anno regni [Regis] Henrici filii Regis Iohannis vicesimo quinto coram Willelmo de Eboraco Preposito Beuerl Rogero de Thurkelby et Gilberto de Preston Iusticiarijs itinerantibus et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum de Bathon querentem et Priorem Sancte Frideswide impedientem de septem virgatis terre et dimidi cum pertinentiis in Assebiry et Edwineston vnde placitum warantie carte sument fuit inter eos in eadem Curia videlicet quod predictus Prior recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Henrici vt illam quam idem Henricus habet ex dono predicti Prioris habendam et tenendam eidem Henrico et heredibus suis de predicto priore et successoribus suis et ecclesia predicta inperpetuum Reddendo inde per annum quadraginta solidos sterlingorum ad quatuor terminos scilicet ad festum sancti Michaelis decem solidos ad natale domini decem solidos ad pascha decem solidos at ad nativitatem sancti Johannis Baptiste decem solidos et faciendo inde forinsecum seruicium quod ad predictam terram pertinet pro omni seruicio secta [curia] et exaccione Et idem Prior et successores sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Henrico et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis secundum quod predictum est per predictum seruiticium contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognitione acquietancia et defensione fine et concordia idem Henricus dedit predicto Priori centum marcas argenti Et sciendum quod non licebit eidem Henrico vel heredibus suis aliquid de predicta terra dare vel vendere alijs viris religiosis quam eidem Priori vel successoribus suis inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Oxonlocation a die Pasche in unum mensem Anno regni [Regis] Henrici filii Regis Iohannis vicesimo quintodate coram Willelmo de Eboraco Preposito Beuerlname Rogero de Thurkelbyname et Gilberto de Preston Iusticiarijs itinerantibusname et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum de Bathonname querentem et Priorem Sancte Frideswidename impedientem de septem virgatisnumeral terre et dimidi cum pertinentiis in Assebiry et Edwineston vnde placitum warantie carte sument fuit inter eos in eadem Curia videlicet quod predictus Priorname recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Henriciname vt illam quam idem Henricusname habet ex dono predicti Priorisname habendam et tenendam eidem Henrico et heredibus suis de predicto priorename et successoribus suis et ecclesia predicta inperpetuum Reddendo inde per annum quadraginta solidosnumeral sterlingorum ad quatuor terminosnumeral scilicet ad festum sancti Michaelis decem solidos ad natale domini decem solidos ad pascha decem solidos at ad nativitatem sancti Johannis Baptiste decem solidos et faciendo inde forinsecum seruicium quod ad predictam terram pertinet proname omni seruicio secta [curia] et exaccione Et idem Priorname et successores sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Henriconame et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis secundum quod predictum est per predictum seruiticium contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognitione acquietancia et defensione fine et concordia idem Henricus dedit predicto Priori centum marcasnumeral argenti Et sciendum quod non licebit eidem Henriconame vel heredibus suis aliquid de predicta terra dare vel vendere alijs viris religiosisname quam eidem Priori vel successoribus suis inperpetuum