Charter Document - 02641053
Charter Number: | 02641053 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p.233) |
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Prior de Bradenstok Salutem in Domino Mandatum domini Pape in hec verba suscepimus [] Huius igitur auctoritate mandati partibus in presencia nostra et sub delegatorum nostrorum scilicet Decani Oxon et Vicarij de Haseleia constitutis fundata intencione actoris qua scilicet petit Iohannes Rector Ecclesie de Cercella ab Abbate et Conventus de Bruer decimas feni j hide terre et dimidie et omnes decimas et communiam j acre muro incluse ex aquilonari parte grangie eorundem apud Cercell quam eisdem dedit Nicholaus de Noers et omnes alias minutas decimas infra limites parochie sue de Cercell constitutas ex empcionibus et replicacionibus hinc inde propositis Demum lis mota [amicabiliter] conquieuit sub hac forma videlicet quod Ecclesie de Bruer secundum tenorem privilegiorum suorum futuris temporibus a petitarum decimarum prestacione libera erit et immunis verumtamen pro bono pacis dicti Abbas et Conventus soluent singulis annis dicte Ecclesie de Cercell decem solidorum ad duos anni terminos imperpetuum scilicet ad festum Sancti Michaelis quinto solidorum et ad Pascha sequentes quinto solidorum Et vt hec que coram nobis gesta sunt perpetuam optineant firmitatem auctoritate apostolica eadem confirmantes ad perpetuam rei memoriam presenti scripto cirographato signum nostrum vna cum signis parcium apponi fecimus reseruantes tamen nobis iurisdiccionem ad compellendum partes qui pro tempore fuerint per censuram apostolicam ad dicte composicionis obseruanciam Et erat hec composicio facta Anno ab Incarnacione Domini MCCXLJ
Markups
Names Markup:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Prior de Bradenstok Salutem in Domino Mandatum domini Pape in hec verba suscepimus []embed Huius igitur auctoritate mandati partibus in presencia nostra et sub delegatorum nostrorum scilicet Decani Oxon et Vicarij de Haseleia constitutis fundata intencione actoris qua scilicet petit Iohannes Rector Ecclesie de Cercella ab Abbate et Conventus de Bruer decimas feni j hide terre et dimidie et omnes decimas et communiam j acre muro incluse ex aquilonari parte grangie eorundem apud Cercell quam eisdem dedit Nicholaus de Noers et omnes alias minutas decimas infra limites parochie sue de Cercell constitutas ex empcionibus et replicacionibus hinc inde propositis Demum lis mota [amicabiliter] conquieuit sub hac forma videlicet quod Ecclesie de Bruer secundum tenorem privilegiorum suorum futuris temporibus a petitarum decimarum prestacione libera erit et immunis verumtamen pro bono pacis dicti Abbas et Conventus soluent singulis annis dicte Ecclesie de Cercell decem solidorum ad duos anni terminos imperpetuum scilicet ad festum Sancti Michaelis quinto solidorum et ad Pascha sequentes quinto solidorum Et vt hec que coram nobis gesta sunt perpetuam optineant firmitatem auctoritate apostolica eadem confirmantes ad perpetuam rei memoriam presenti scripto cirographato signum nostrum vna cum signis parcium apponi fecimus reseruantes tamen nobis iurisdiccionem ad compellendum partes qui pro tempore fuerint per censuram apostolicam ad dicte composicionis obseruanciam Et erat hec composicio facta Anno ab Incarnacione Domini MCCXLJ