Charter Document - 02641017
| Charter Number: | 02641017 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1210 |
| Date type: | Internal, Event |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p221) |
Charter:
Hec est finalis concordia inter dominum Simonem Priorem et Conuentum Sancte Frideswide et Robertum Sarum Ecclesie Canonicum Personam de Shipton Anno iij generalis interdicti Anglie concessa solemniter et vtriusque partis fide firmata videlicet quod dictus Prior et Conuentus habebunt omnimodas decimas de curia Rogeri de Oili in Escot et de xxx acris quas cotarij et ministri habere solent et de xij mansis et croftis cotariorum et de iiij virgatas terre et dimidia omnes decimas garbarum agnorum lane et porcellorum Predictas vero virgatas tenent scilicet Ricardus Harper dimidiam hidam Rogerus Bastar unam virgata Alexander de Thurn unam virgata et dimidiam Ceteras autem decimas et alia iura parochialia Ecclesia de Shipton et forinseca Capella Escot possidebit et Capelle Rogeri de Oilli ministerio deseruiet prouentus et omnes obuenciones percipiens Prior autem et Canonici antedicti immunes erunt a prestacione decimarum de dimidia hida sua terre et omnibus mobilibus suis Remisit autem prelibatus dominus Prior et Conuentus Capelle de Escot exaccionem decimarum et prouentuum quinque virgatas et dimidi quas tenuerunt videlicet Willelmus Prepositus et Eilwy unam virgata Rogerus filius Mil et Adam Freke unam virgata Ricardus de Beibury et Edwyn unam virgata Gaufrei filius Engleis et Rogerus filius Persone unam virgata Simon filius Soci unam virgata minus iiij acris Rogerus Kytte dimidiam virgata Thomas de Oilli ii acras Remisit sepe dictus Prior et Canonici pro predicto Capelle Rogeri ministerio per ydoneum Capellanum quod si dominus fundi vel aliquis successorum suorum de dominico de Escot aliquid alicui dimiserit aut eciam de forinseco aliquid in dominicum suum assumpserit nihilominus status tam Prioris et Canonicorum quam Persone de Sipton inconcusse durabit quantum ad decimas percipiendas hiis testibus []
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia inter dominum Simonem Priorem et Conuentum Sancte Frideswidename et Robertum Sarum Ecclesie Canonicum Personam de Shiptonname Anno iij generalis interdicti Angliedate concessa solemniter et vtriusque partis fide firmata videlicet quod dictus Priorname et Conuentusname habebunt omnimodas decimas de curia Rogeri de Oiliname in Escot et de xxx acrisnumeral quas cotarij et ministri habere solent et de xij mansisnumeral et croftis cotariorum et de iiij virgatasnumeral terre et dimidia omnes decimas garbarum agnorum lane et porcellorum Predictas vero virgatas tenent scilicet Ricardus Harpername dimidiam hidam Rogerus Bastarname unam virgatanumeral Alexander de Thurnname unam virgata et dimidiamnumeral Ceteras autem decimas et alia iura parochialia Ecclesia de Shiptonname et forinseca Capella Escot possidebit et Capelle Rogeri de Oilli ministerioname deseruiet prouentus et omnes obuenciones percipiens Prior autem et Canoniciname antedicti immunes erunt a prestacione decimarum de dimidia hida sua terre et omnibus mobilibus suis Remisit autem prelibatus dominus Priorname et Conuentusname Capelle de Escot exaccionem decimarum et prouentuum quinque virgatas et dimidinumeral quas tenuerunt videlicet Willelmus Prepositusname et Eilwyname unam virgatanumeral Rogerus filius Milname et Adam Frekename unam virgata Ricardus de Beiburyname et Edwynname unam virgatanumeral Gaufrei filius Engleisname et Rogerus filius Personename unam virgatanumeral Simon filius Soci unam virgatanumeral minus iiij acrisnumeral Rogerus Kyttename dimidiam virgatanumeral Thomas de Oilliname ii acrasnumeral Remisit sepe dictus Priorname et Canoniciname pro predicto Capelle Rogeri ministerioname per ydoneum Capellanum quod si dominus fundi vel aliquis successorum suorum de dominico de Escotname aliquid alicui dimiserit aut eciam de forinseco aliquid in dominicum suum assumpserit nihilominus status tam Priorisname et Canonicorum quam Persone de Siptonname inconcusse durabit quantum ad decimas percipiendas hiis testibus []
