Charter Document - 02641001
| Charter Number: | 02641001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1188 - 1189 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p216) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Oxon in die Sancte Agnetis Anno xxxv Regis Henrici secundi coram Iohanne Norwicen et [Reginaldus] Bathon Episcopis et alijs Baronibus et fidelibus domini Regis ibi presentibus inter Iulianam de Parles et Walterum heredem eius et Priorem Sancte Frideswide de una hida terre et dimidia virgata in Rollendrit vnde placitum fuit inter eos in Curia domini Regis videlicet quod predictus Prior recognouit predictam hidam terre et dimidiam virgata esse ius predicte Iuliane et Walteri heredis sui Et eadem Iuliana et Walterus heres eius clamauerunt quietam unam virgata terre cum pertinentiis predicto Priori Sancte Frideswide et eiusdem loci Conuentui inperpetuum et in puram elemosinam illam scilicet quam tenet Alricus cum ipso Ailrico et catallis suis et pueris suis omnibus faciendo inde forense seruicium predicte Iuliane et heredibus suis Et Henricus de Landa Canonicus predicti Prioris positus est loco Prioris coram Iusticiarijs ad recipiendum cirographum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Oxonlocation in die Sancte Agnetis Anno xxxv Regis Henrici secundidate coram Iohanne Norwicenname et [Reginaldus] Bathon Episcopisname et alijs Baronibus et fidelibus domini Regis ibi presentibus inter Iulianam de Parlesname et Walterum heredemname eius et Priorem Sancte Frideswide de una hidanumeral terre et dimidia virgata in Rollendrit vnde placitum fuit inter eos in Curia domini Regis videlicet quod predictus Priorname recognouit predictam hidam terre et dimidiam virgata esse ius predicte Iulianename et Walteri heredisname sui Et eadem Iuliananame et Walterus heresname eius clamauerunt quietam unam virgatanumeral terre cum pertinentiis predicto Priori Sancte Frideswidename et eiusdem loci Conuentuiname inperpetuum et in puram elemosinam illam scilicet quam tenet Alricusname cum ipso Ailriconame et catallis suis et pueris suis omnibus faciendo inde forense seruicium predicte Iulianename et heredibus suis Et Henricus de Landa Canonicusname predicti Priorisname positus est loco Priorisname coram Iusticiarijs ad recipiendum cirographum
