Charter Document - 02640821
| Charter Number: | 02640821 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Institution |
| Date: | 1220 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p135) |
Charter:
Vniuersis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit R Decanus de Wattesdon Salutem eternam in Domino Ad vniuersitatis vestre noticiam volo peruenire me auctoritate domini Pandulfi Norwycensis electi domini pape camerarii apostolice sedis legati cui causa que vertebatur inter Sancte Frideswide Canonicos ex vna parte et Willelmum filium Ricardi ex altera super Ecclesia de Atleia et eius partui auctoritate domini Pape Honorij fuit commissa introduxisse dictos Canonicos Sancte Frideswide in corporalem possessionem prefate Ecclesie de Atleia cum Capellis et omnibus alijs rebus ad eam pertinentibus nemine resistente vel contradicente coram testibus quam pluribus ad hoc adhibitis quorum nomina diligenter alias sunt adnotata Anno ab Incarnacione Domini MCCXX die Beate Lucie Virginis regnante illustrissimo Rege Anglie Henrici iij regni ipsius Anno v Predicti vero Canonici nata possessione sua predicta statim ad sedem apostolicam appellauerunt ne aliquid de cetero fieret in preiudicium iuris sui super prefata Ecclesia vel pertinentiis suis Ne autem huius rei veritas per obliuionem vel temporum diuturnitatem possit impostorum deperire ego et plures alij viri fide digni de Capitulo de Wittesdon in huius rei testimonium huic scripto signa nostra apposuimus
Markups
Names Markup:
Vniuersis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit R Decanus de Wattesdonname Salutem eternam in Domino Ad vniuersitatis vestre noticiam volo peruenire me auctoritate domini Pandulfi Norwycensis electi domini pape camerarii apostolicename sedis legati cui causa que vertebatur inter Sancte Frideswide Canonicosname ex vna parte et Willelmum filium Ricardiname ex altera super Ecclesia de Atleianame et eius partui auctoritate domini Pape Honorijname fuit commissa introduxisse dictos Canonicos Sancte Frideswidename in corporalem possessionem prefate Ecclesie de Atleianame cum Capellis et omnibus alijs rebus ad eam pertinentibus nemine resistente vel contradicente coram testibus quam pluribus ad hoc adhibitis quorum nomina diligenter alias sunt adnotata Anno ab Incarnacione Domini MCCXX die Beate Lucie Virginis regnante illustrissimo Rege Anglie Henrici iij regni ipsius Anno vdate Predicti vero Canoniciname nata possessione sua predicta statim ad sedem apostolicam appellauerunt ne aliquid de cetero fieret in preiudicium iuris sui super prefata Ecclesianame vel pertinentiis suis Ne autem huius rei veritas per obliuionem vel temporum diuturnitatem possit impostorum deperire ego et plures alij viri fide digni de Capitulo de Wittesdonname in huius rei testimonium huic scripto signa nostra apposuimus
