Charter Document - 02640723

Charter Document - 02640723


Charter Number: 02640723
Cartulary Title: The Cartulary of the Monastery of St. Frideswide at Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p75)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Oxon die Lune proxima post festum Apostolorum Petri et Pauli Anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis xix coram Abbate de Abendon Willelmo de Eboraco Radulpho de Norwyc Willelmo de Insula et Roberto de Dumary Iusticiarijs itinerantibus et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Eliam Priorem Sancte Frideswide Oxon petentem et Feliciam Bolle tenentem de dimidia hida terre cum pertinentiis in Hedendon vnde recognicio magne Assise sum monita fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod prefata Alicia recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Prioris et Ecclesie sue Sancte Frideswide Et illa ei reddidit in eadem Curia et remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis eidem Priori et successoribus suis et Ecclesie sue predicte totum ius et clamium quod habuit in tota terra predicta cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quietum clamatione fine et concordia idem Prior dedit et concessit predicte Felicie unum messuagium et unam virgata terre quam Nicholaus Persona de Elsefeld quondam tenuit habenda et tenenda eidem Felicia et heredibus suis de predicto Priore et successoribus suis et ecclesia predicte inperpetuum Reddendo inde annuatim duo solidos ad duos terminos anni scilicet medietatem ad Annunciationem beate marie et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis et faciendo capitalibus dominis feodi illius forinsecum seruicium quantum ad predictum messuagium et predictam virgatam terre pertinet pro omni seruicio et exaccione

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Oxonlocation die Lune proxima post festum Apostolorum Petri et Pauli Anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis xixdate coram Abbate de Abendonname Willelmo de Eboraconame Radulpho de Norwycname Willelmo de Insulaname et Roberto de Dumary Iusticiarijs itinerantibusname et alijs domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Eliam Priorem Sancte Frideswide Oxonname petentem et Feliciam Bollename tenentem de dimidia hida terre cum pertinentiis in Hedendon vnde recognicio magne Assise sum monita fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod prefata Alicia recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Priorisname et Ecclesie sue Sancte Frideswidename Et illa ei reddidit in eadem Curia et remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis eidem Prioriname et successoribus suis et Ecclesiename sue predicte totum ius et clamium quod habuit in tota terra predicta cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quietum clamatione fine et concordia idem Priorname dedit et concessit predicte Feliciename unum messuagiumnumeral et unam virgatanumeral terre quam Nicholaus Persona de Elsefeldname quondam tenuit habenda et tenenda eidem Felicia et heredibus suis de predicto Priore et successoribus suis et ecclesia predicte inperpetuum Reddendo inde annuatim duo solidosnumeral ad duos terminosnumeral anni scilicet medietatem ad Annunciationem beate marie et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis et faciendo capitalibus dominis feodi illius forinsecum seruicium quantum ad predictum messuagium et predictam virgatam terre pertinet pro omni seruicio et exaccione