Charter Document - 02631517

Charter Document - 02631517


Charter Number: 02631517
Cartulary Title: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1227
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Chelmerforde in octabis Omnium Sanctorum anno regni regis Henrici filii regis Iohannis duodecimo coram Martino de Pateshille archidiacono Nortfolchie Thoma de Kammuilla Willelmo de Insula Ricardo Duket iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Petrum de Picheseye petentem et Adam abbatem Colecestrie quem Willelmus Crisploc uocauit ad warantum et qui warantizauit de quindecim acris terre cum pertinentiis in Pichesye et inter eundem Petrum petentem et eundem abbatem tenentem de triginta acris terre cum pertinentiis in eadem uilla unde recognicio assize mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Petrus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue Colecestrie totum ius et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione et quieta clamantia fine et concordia predictus abbas dedit predicto Petro quinque marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Chelmerforde in octabis Omnium Sanctorum anno regni regis Henrici filii regis Iohannis duodecimo coram Martino de Pateshille archidiacono Nortfolchiename Thoma de Kammuillaname Willelmo de Insulaname Ricardo Duket iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Petrum de Picheseyename petentem et Adam abbatem Colecestriename quem Willelmus Crisplocname uocauit ad warantum et qui warantizauit de quindecim acris terre cum pertinentiis in Pichesye et inter eundem Petrumname petentem et eundem abbatemname tenentem de triginta acris terre cum pertinentiis in eadem uilla unde recognicio assize mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Petrusname remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue Colecestrie totum ius et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione et quieta clamantia fine et concordia predictus abbasname dedit predicto Petroname quinque marcas argenti