Charter Document - 02630562

Charter Document - 02630562


Charter Number: 02630562
Cartulary Title: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nouerint uniuersi qui has litteras et hoc cyrographum uiderint et audierint quod Martinus abbas de Messendene et conuentus eiusdem loci remiserunt et quiete clamauerunt abbati Ade de Colecestria et conuentui eiusdem loci decem solidos sterlingorum inperpetuum de illa summa quinquaginta duorum solidorum et octo denariorum quos predicti abbas et monachi Colecestrie illis antea reddere consueuerunt annuatim de quibusdam tenementis que prior et monachi de Snapes tenent de prefatis canonicis de Messendene in Snapes et in Aldeburch in quibus tenementis abbas et monachi Colecestrie ad quatuor marcas octo denariis minus soluendas plenam iustitiam et potestatem cohercendi habere dinoscuntur Et est ista remissio concessa et facta predictis abbati et monachis Colecestrie de illis decem solidis inperpetuum quia Hamo le Peiteuin de Henningefeld predictis abbati et canonicis de Messendene et eorum successoribus de se et heredibus suis finabiliter pro deuotione quam habuit erga monachos Colecestrie totidem scilicet decem solidos de suo redditu remisit quem de ipsis canonicis de Messendene percipere annuatim consueuit Et sciendum est quod predicti abbas et monachi Colecestrie ubi antea reddere solebant predictis canonicis de Messendene quinquaginta duos solidos et octo denarios per annum de cetero reddent memoratis canonicis de Messendene uel eorum nuntiis tantummodo quadraginta duos solidos et octo denarios de predictis tenementis que de eis habet ecclesia de Snapes ad duos terminos scilicet ad Pascha Floridum uiginti unum solidos et quatuor denarios et die octaua ante festum Sancti Michaelis uiginti unum solidos et quatuor denarios et sic singulis annis Quod si forte predictus Hamo et heredes sui remissionem et quietam clamationem decem solidorum predictis canonicis warantizare non potuerint tunc abbas et canonici de Messendene suos decem solidos monachis Colecestrie remissos si tamen non de culpa canonicorum uel defectu hoc euenire contigerit secundum ueteres cartas absque omni fraude recuperabunt Et est notandum quod si monachi de Snapes defecerint in conuentione facta per priores cartas inter ecclesiam de Messendene et ecclesiam de Snapes confectas abbas et conuentus Colecestrie faciant eam teneri saluis monachis Colecestrie semper suis decem solidis a canonicis remissis si remissio Hamonis et warantizatio sicut preordinatum est fideliter obseruetur Si autem abbas et conuentus Colecestrie defecerint quod non faciant eam conuentionem teneri saluis suis decem solidis et hoc fuerit rationabiliter comprobatum tunc canonici recognoscant se in suo Facta est autem hec conuentio inter abbatem et monachos Colecestrie et inter abbatem et canonicos de Messendene anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo nono decimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Nouerint uniuersi qui has litteras et hoc cyrographum uiderint et audierint quod Martinus abbas de Messendenename et conuentusname eiusdem loci remiserunt et quiete clamauerunt abbati Ade de Colecestrianame et conuentuiname eiusdem loci decem solidos sterlingorum inperpetuum de illa summa quinquaginta duorum solidorum et octo denariorum quos predicti abbasname et monachi Colecestriename illis antea reddere consueuerunt annuatim de quibusdam tenementis que priorname et monachi de Snapesname tenent de prefatis canonicis de Messendenename in Snapes et in Aldeburch in quibus tenementis abbasname et monachi Colecestriename ad quatuor marcas octo denariis minus soluendas plenam iustitiam et potestatem cohercendi habere dinoscuntur Et est ista remissio concessa et facta predictis abbatiname et monachis Colecestriename de illis decem solidis inperpetuum quia Hamo le Peiteuin de Henningefeldname predictis abbatiname et canonicis de Messendenename et eorum successoribus de se et heredibus suis finabiliter pro deuotione quam habuit erga monachos Colecestriename totidem scilicet decem solidos de suo redditu remisit quem de ipsis canonicis de Messendenename percipere annuatim consueuit Et sciendum est quod predicti abbasname et monachi Colecestriename ubi antea reddere solebant predictis canonicis de Messendenename quinquaginta duos solidos et octo denarios per annum de cetero reddent memoratis canonicis de Messendenename uel eorum nuntiis tantummodo quadraginta duos solidos et octo denarios de predictis tenementis que de eis habet ecclesia de Snapes ad duos terminos scilicet ad Pascha Floridum uiginti unum solidos et quatuor denarios et die octaua ante festum Sancti Michaelis uiginti unum solidos et quatuor denarios et sic singulis annis Quod si forte predictus Hamoname et heredes sui remissionem et quietam clamationem decem solidorum predictis canonicisname warantizare non potuerint tunc abbasname et canonici de Messendenename suos decem solidos monachis Colecestriename remissos si tamen non de culpa canonicorum uel defectu hoc euenire contigerit secundum ueteres cartas absque omni fraude recuperabunt Et est notandum quod si monachi de Snapesname defecerint in conuentione facta per priores cartas inter ecclesiam de Messendene et ecclesiam de Snapes confectas abbasname et conuentus Colecestrie faciant eam teneri saluis monachis Colecestrie semper suis decem solidis a canonicisname remissis si remissio Hamonisname et warantizatio sicut preordinatum est fideliter obseruetur Si autem abbasname et conuentus Colecestriename defecerint quod non faciant eam conuentionem teneri saluis suis decem solidis et hoc fuerit rationabiliter comprobatum tunc canoniciname recognoscant se in suo Facta est autem hec conuentio inter abbatemname et monachos Colecestriename et inter abbatemname et canonicos de Messendenename anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo nono decimo