Charter Document - 02630559
Charter Number: | 02630559 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1300 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus hoc presens scriptum uisuris uel audituris Thomas prior et monachi de Snapes Norwicensis diocesis fratres et subiecti monasterii Sancti Iohannis Colecestrie Londoniensis diocesis salutem in domino sempiternam Licet permissione diuina Adam quondam abbas monasterii predicti et suus conuentus nobis seu predecessoribus nostri bona ab ipsis discreta habentibus ecclesiam suam de Aldeburgo cum pertinentiis salua eis dispositione uicarii in eadem ad firmam concessissent et tradidissent quia tamen euidenter conspicimus dicte ecclesie firmam ob annuum redditum nobis seu predecessoribus nostris inpositum pro ea exsoluenda quod nimis graue et onerosum existit minime nobis fore profuturum et quod parum seu potius nichil nobis profuit temporibus retroactis dictam ecclesiam ita integre sicut eam optinuimus dictis confratribus nostris de Colecestria duximus retradendam et de assensu et auctoritate nunc abbatis nostri loci predicti retradimus Scriptumque penes nos residens inde confectum dampnamus et etiam omni iuri nobis competenti in ea seu ad eam uel competituro ex tam premissa pure sponte et absolute renuntiamus ex nunc per presentes Quod uestre uniuersitati uolumus intimari In cuius rei testimonium sigillum domus nostre commune presentibus hiis apposuimus Data apud Snapes predictam in capitulo nostro die Mercurii proxima post festum Sanct Mathie apostoli anno domini millesimo trescentesimo
Markups
Names Markup:
Uniuersis Christi fidelibus hoc presens scriptum uisuris uel audituris Thomas priorname et monachi de Snapesname Norwicensis diocesis fratresname et subiecti monasterii Sancti Iohannis Colecestriename Londoniensis diocesis salutem in domino sempiternam Licet permissione diuina Adam quondam abbas monasteriiname predicti et suus conuentusname nobis seu predecessoribus nostri bona ab ipsis discreta habentibus ecclesiam suam de Aldeburgo cum pertinentiis salua eis dispositione uicarii in eadem ad firmam concessissent et tradidissent quia tamen euidenter conspicimus dicte ecclesie firmam ob annuum redditum nobis seu predecessoribus nostris inpositum pro ea exsoluenda quod nimis graue et onerosum existit minime nobis fore profuturum et quod parum seu potius nichil nobis profuit temporibus retroactis dictam ecclesiam ita integre sicut eam optinuimus dictis confratribus nostris de Colecestrianame duximus retradendam et de assensu et auctoritate nunc abbatisname nostri loci predicti retradimus Scriptumque penes nos residens inde confectum dampnamus et etiam omni iuri nobis competenti in ea seu ad eam uel competituro ex tam premissa pure sponte et absolute renuntiamus ex nunc per presentes Quod uestre uniuersitati uolumus intimari In cuius rei testimonium sigillum domus nostre commune presentibus hiis apposuimus Data apud Snapes predictam in capitulo nostro die Mercurii proxima post festum Sanct Mathie apostoli anno domini millesimo trescentesimo