Charter Document - 02630518

Charter Document - 02630518


Charter Number: 02630518
Cartulary Title: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Chelmereforde in octabis Purificationis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis nono decimo coram Roberto de Lexintune Ada filio Willelmi Roberto de Bellocampo Symone de Furnellis iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Iohannem de Burgo et Hawisiam uxorem eius querentes per Petrum le Taliur positum loco ipsius Hauuisie ad lucrandum uel perdendum et Adam abbatem de Colecestria deforciantem per Iordanum de Chishulla positum loco ipsius abbatis ad lucrandum uel perdendum de duabus marcatis redditus cum pertinentiis in suburbio Colecestrie unde placitum conuentionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis predictis Iohanni et Hauuisie et heredibus ipsius Hauuisie totum ius et clamium quod habuit in toto predicto redditu et similiter in toto molendino de Nordmilne unde redditus ille prouenit inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem Iohannes et Hauuisia dederunt et concesserunt predicto abbati unam marcam redditus in Lexedena scilicet de libero tenemento Radulfi filii Petri et heredum suorum duodecim denarios et de libero tenemento Laurencii tinctoris et heredum suorum duodecim denarios et de libero tenemento Iohannis filii Thome et heredum suorum v solidos et octo denarios et de libero tenemento Beatricis Smokehod et heredum suorum tres solidos et de libero tenemento Willelmi filii Galfridi et heredum suorum triginta et duos denarios percipiendos annuatim per manus predictorum Radulfi Laurencii Iohannis Beatricis et Willelmi et heredum eorum ad duos terminos scilicet medietatem at Pascha et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis habenda et tenenda eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Colecestrie de predictis Iohanne et Hauuisia et heredibus ipsius Hauuisie in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et idem Iohannes et Hauuisia et heredes ipsius Hauuisie warantizabunt predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Colecestria totum predictum redditum ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes gentes inperpetuum Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Radulfo Laurencio Iohanne Beatrice et Willelmo et concedentibus se debere predictum redditum Et concesserunt pro se et heredibus eorum quod si aliquo tempore defecerint in solutione predicti redditus bene licebit eidem abbati et successoribus suis distringere eos per catalla sua in predictis tenementis inuenta usque ad plenam solutionem predicti redditus sicut predictum est

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Chelmereforde in octabis Purificationis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis nono decimo coram Roberto de Lexintunename Ada filio Willelminame Roberto de Bellocamponame Symone de Furnellis iusticiariisname itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Iohannem de Burgoname et Hawisiam uxoremname eius querentes per Petrum le Taliurname positum loco ipsius Hauuisiename ad lucrandum uel perdendum et Adam abbatem de Colecestrianame deforciantem per Iordanum de Chishullaname positum loco ipsius abbatisname ad lucrandum uel perdendum de duabus marcatis redditus cum pertinentiis in suburbio Colecestrie unde placitum conuentionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbasname remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis predictis Iohanniname et Hauuisiename et heredibus ipsius Hauuisiename totum ius et clamium quod habuit in toto predicto redditu et similiter in toto molendino de Nordmilne unde redditus ille prouenit inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem Iohannesname et Hauuisianame dederunt et concesserunt predicto abbatiname unam marcam redditus in Lexedena scilicet de libero tenemento Radulfi filii Petriname et heredum suorum duodecim denarios et de libero tenemento Laurencii tinctorisname et heredum suorum duodecim denarios et de libero tenemento Iohannis filii Thomename et heredum suorum v solidos et octo denariosnumeral et de libero tenemento Beatricis Smokehodname et heredum suorum tres solidos et de libero tenemento Willelmi filii Galfridiname et heredum suorum triginta et duos denarios percipiendos annuatim per manus predictorum Radulfiname Laurenciiname Iohannisname Beatricisname et Willelminame et heredum eorum ad duos terminos scilicet medietatem at Pascha et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis habenda et tenenda eidem abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue de Colecestrie de predictis Iohannename et Hauuisianame et heredibus ipsius Hauuisiename in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et idem Iohannesname et Hauuisianame et heredes ipsius Hauuisiename warantizabunt predicto abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue de Colecestria totum predictum redditum ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes gentes inperpetuum Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Radulfoname Laurencioname Iohannename Beatricename et Willelmoname et concedentibus se debere predictum redditum Et concesserunt pro se et heredibus eorum quod si aliquo tempore defecerint in solutione predicti redditus bene licebit eidem abbati et successoribus suis distringere eos per catalla sua in predictis tenementis inuenta usque ad plenam solutionem predicti redditus sicut predictum est