Charter Document - 02630517
Charter Number: | 02630517 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctam Brigidam Londonie a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Iohannis vii coram Galfrido filio Petri Symone de Pateshille Eustacio de Faucumberge Iohanne de Gestlinge Osberto filio Heruei Ricardo de Mucegros Waltero de Crepinges iusticiariis et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus Inter Adam abbatem Colecestrie petentem et Henricum priorem Sancti Botulfi de Colecestria tenentem de duobus molendinis et de duobus stagnis cum pertinentiis in Arlee unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis predicto priori et successoribus suis inperpetuum totum ius et clamium quod habuit in predictis molendinis et in predictis stagnis cum pertinentiis ita tamen quod predicta stagna remanebunt in loco illo ubi fuerunt emendanda et exaltanda sicut predictus prior uoluerit Et pro hac quieta clamatione et fine et concordia idem prior reddidit et quietum clamauit de se et successoribus suis predicto abbati et successoribus suis inperpetuum uiginti denariatos redditus quos idem abbas solebat reddere predicto priori et ecclesie Sancti Botulphi de curtillagiis que tenuit de ipso priore in Colecestria et triginta duos denariatos redditus quos solebat reddere predicto priori de molendino de Briche
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctam Brigidam Londonie a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Iohannis viidate coram Galfrido filio Petriname Symone de Pateshillename Eustacio de Faucumbergename Iohanne de Gestlingename Osberto filio Herueiname Ricardo de Mucegrosname Waltero de Crepinges iusticiariisname et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus Inter Adam abbatem Colecestriename petentem et Henricum priorem Sancti Botulfi de Colecestrianame tenentem de duobus molendinis et de duobus stagnis cum pertinentiis in Arlee unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus abbasname remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis predicto prioriname et successoribus suis inperpetuum totum ius et clamium quod habuit in predictis molendinis et in predictis stagnis cum pertinentiis ita tamen quod predicta stagna remanebunt in loco illo ubi fuerunt emendanda et exaltanda sicut predictus priorname uoluerit Et pro hac quieta clamatione et fine et concordia idem priorname reddidit et quietum clamauit de se et successoribus suis predicto abbatiname et successoribus suis inperpetuum uiginti denariatos redditus quos idem abbasname solebat reddere predicto prioriname et ecclesie Sancti Botulphiname de curtillagiis que tenuit de ipso priorename in Colecestria et triginta duos denariatos redditus quos solebat reddere predicto prioriname de molendino de Briche