Charter Document - 02630515
Charter Number: | 02630515 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis Sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Iohannis secundo coram Martino de Pateshulle Radulfo Hareng Stephano de Segraue Iohanne de Gestlinges Symone de Insula iusticiariis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus Inter abbatem Colecestrie querentem per Nigellum de Hauekestune positum in loco suo ad lucrandum uel perdendum et Radulfum de Rouecestria deforciantem de uiginti solidatis redditus cum pertinentiis in Ereswelle quas idem abbas exigebat ab eodem Radulfo de molendinis eiusdem uille per finem factum inter eos in curia domini regis Ricardi per cirographum unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis eidem Radulfo et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predicto redditu cum pertinentiis Et pro hac remissione et quieta clamatione et fine et concordia idem Radulfus dedit et concessit Deo et beate Marie et ecclesie Sancti Iohannis Baptiste abbati etiam et conuentui eiusdem loci unam uirgatam terre et dimidiam cum pertinentiis in Berlee cum hominibus tenentibus eandem terram scilicet dimidiam uirgatam terre quam Radulfus de Westwic et Robertus filius Willelmi tenent cum ipsis Radulfo et Roberto et tota sequela eorum et dimidiam uirgatam terre quam Alicia filia Iohannis tenet cum ipsa Alicia et tota sequela eius et dimidiam uirgatam terre quam Reginaldus le Mai tenet cum ipso Reginaldo et tota sequela eius habend et tenend ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie predicte in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruitio et exactione Et preterea idem Radulfus dedit ipsi abbati quadraginta solidos Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Radulfo et Roberto et Alicia et Reginaldo et cognoscentibus se esse uillanos Et sciendum quod cyrographum prius factum inter eos in curia Regis Ricardi de predicto redditu per hunc finem adnichilatur
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis Sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Iohannis secundodate coram Martino de Pateshullename Radulfo Harengname Stephano de Segrauename Iohanne de Gestlingesname Symone de Insula iusticiariisname et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus Inter abbatem Colecestriename querentem per Nigellum de Hauekestunename positum in loco suo ad lucrandum uel perdendum et Radulfum de Rouecestrianame deforciantem de uiginti solidatis redditus cum pertinentiis in Ereswelle quas idem abbasname exigebat ab eodem Radulfoname de molendinis eiusdem uille per finem factum inter eos in curia domini regis Ricardi per cirographum unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbasname remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis eidem Radulfoname et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predicto redditu cum pertinentiis Et pro hac remissione et quieta clamatione et fine et concordia idem Radulfusname dedit et concessit Deo et beate Marie et ecclesie Sancti Iohannis Baptistename abbatiname etiam et conuentuiname eiusdem loci unam uirgatam terre et dimidiam cum pertinentiis in Berlee cum hominibus tenentibus eandem terram scilicet dimidiam uirgatam terre quam Radulfus de Westwicname et Robertus filius Willelminame tenent cum ipsis Radulfoname et Robertoname et tota sequela eorum et dimidiam uirgatam terre quam Alicia filia Iohannisname tenet cum ipsa Alicianame et tota sequela eius et dimidiam uirgatam terre quam Reginaldus le Mainame tenet cum ipso Reginaldoname et tota sequela eius habend et tenend ipsi abbatiname et successoribus suis et ecclesiename predicte in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruitio et exactione Et preterea idem Radulfusname dedit ipsi abbatiname quadraginta solidos Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Radulfoname et Robertoname et Alicianame et Reginaldoname et cognoscentibus se esse uillanos Et sciendum quod cyrographum prius factum inter eos in curia Regis Ricardi de predicto redditu per hunc finem adnichilatur