Charter Document - 02630514
Charter Number: | 02630514 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1187 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini regis apud Colecestriam anno regni regis Henrici secundi xxxiii die Sabbati proxima post Octabas beatorum Petri et Pauli coram Radulfo archidiacono Colecestrense et Rogero filio Reinfredi et Roberto de Witefeld et Michaele Belet iusticiariis domini Regis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus Inter Osbertum abbatem Colecestrie et conuentum eiusdem loci et Katelinam et Sarram et Agatiam et Aliciam filias Hugonis filii Stephani de una hida terre in Witham et dimidia hida terre in Serte et una crofta in Leere et dimidia uirgata terre in Dunilande de quibus placitum erat inter eos in curia domini regis scilicet quod prenominate filie Hugonis filii Stephani quietas clamauerunt predicto abbati et conuentui totas prenominatas terras habenda et tenenda libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam sed Godefridus filius predicte Sarre et heredes eius tenebunt prenominatam hydam terre de Witham inperpetuum de predicto abbate et conuentu per liberum seruitium xi solidorum per annum pro omni seruitio
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini regis apud Colecestriam anno regni regis Henrici secundi xxxiii die Sabbati proxima post Octabas beatorum Petri et Paulidate coram Radulfo archidiacono Colecestrensename et Rogero filio Reinfrediname et Roberto de Witefeldname et Michaele Belet iusticiariisname domini Regis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus Inter Osbertum abbatem Colecestriename et conuentumname eiusdem loci et Katelinamname et Sarramname et Agatiamname et Aliciam filias Hugonis filii Stephaniname de una hida terre in Witham et dimidia hida terre in Serte et una crofta in Leere et dimidia uirgata terre in Dunilande de quibus placitum erat inter eos in curia domini regis scilicet quod prenominate filie Hugonis filii Stephaniname quietas clamauerunt predicto abbati et conuentui totas prenominatas terras habenda et tenenda libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam sed Godefridus filius predicte Sarrename et heredes eius tenebunt prenominatam hydam terre de Witham inperpetuum de predicto abbatename et conuentuname per liberum seruitium xi solidorumnumeral per annum pro omni seruitio