Charter Document - 02630513
Charter Number: | 02630513 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium ad Scaccarium Pasche die Mercurii in festo Sancti Marci Ewangeliste anno primo regni regis Ricardi coram Ricardo Londoniensi et Gilberto Roffensi episcopis et Goscelino archidiacono Cicetrensi et Rogero filio Reunfredi et Roberto de Witefeld et Henrico de Cornhulla et Michaele Belet et coram aliis Baronibus et fidelibus domini Regis ibi tunc presentibus Inter Osbertum abbatem Colecestrie et conuentum ejusdem ecclesie et Eustacium de Hoeys filium Henrici de Merc de tota terra de Estdonilande quam idem Eustacius clamauit uersus predictum abbatem et conuentum de Colecestria sicut jus et hereditatem suam Et unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Eustacius de Hoeys clamauit quietum totum clamium suum et jus quod dicebat se habere in predicta terra de se et heredibus suis predicto abbati et conuentui de Colecestria inperpetuum Et pro hac quieta clamatione et hoc fine et concordia predictus abbas et conuentus de Colecestria dederunt prefato Eustatio de Hoeys duas marcas et dimidiam
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium ad Scaccarium Pasche die Mercurii in festo Sancti Marci Ewangeliste anno primo regni regis Ricardi coram Ricardo Londoniensiname et Gilberto Roffensi episcopisname et Goscelino archidiacono Cicetrensiname et Rogero filio Reunfrediname et Roberto de Witefeldname et Henrico de Cornhullaname et Michaele Beletname et coram aliis Baronibus et fidelibus domini Regis ibi tunc presentibus Inter Osbertum abbatem Colecestriename et conuentumname ejusdem ecclesie et Eustacium de Hoeys filium Henrici de Mercname de tota terra de Estdonilande quam idem Eustaciusname clamauit uersus predictum abbatemname et conuentum de Colecestrianame sicut jus et hereditatem suam Et unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Eustacius de Hoeysname clamauit quietum totum clamium suum et jus quod dicebat se habere in predicta terra de se et heredibus suis predicto abbatiname et conuentui de Colecestrianame inperpetuum Et pro hac quieta clamatione et hoc fine et concordia predictus abbasname et conuentus de Colecestrianame dederunt prefato Eustatio de Hoeysname duas marcas et dimidiam