Charter Document - 02630505

Charter Document - 02630505


Charter Number: 02630505
Cartulary Title: Cartularium Monasterii sancti Johanni Baptiste de Colecestria [Colchester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1254
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo nono die dominica proxima post festum Sancti Edmundi regis et martyris apud Colecestriam ita conuenit inter abbatem et conuentum Sancti Iohannis Colecestrie ex parte una et Radulphum filium presbiteri et Simonem Eskermisur tunc baliuos Colecestrie Robertum le Gros Oliuerum filium Elie Ricardum de Langenho Ricardum la Barre Iohannem filium Elye Robertum filium presbiteri Thomam le Frarur Serum Honeng Serum Bacyn Walterum Manser et alios burgenses Colecestrie ex altera parte Quod predicti Radulphus et alii nominati pro se et communa Colecestrie presente et consentiente pro suis heredibus concesserunt predictis abbati et conuentui et suis successoribus quod habeant liberam warennam in omnibus terris suis in Westdonilanda ex sinistra parte uie que ducit a scalario iuxta domum que fuit Hamonis de Campo uersus Kotselwode Concesserunt etiam pro se et successoribus suis imperpetuum quod predicti abbas et conuentus et eorum successores et homines sui de cetero sint quieti de tolneto et omnibus aliis consuetudinibus ita tamen quod si homines sui mercandiam excerceant sicut frequenter emere ab isto et uendere isti in Colecestria pro mercandia illa faciant quod iustum fuerit Concesserunt etiam pro se et heredibus suis dicti burgenses abbati et conuentui et eorum successoribus quod libere possint leuare furcas et tumberellos et leuatos habere in terris suis de Westdonilanda et de Grenestede in locis quibus prius habuerunt Et quod iidem abbas et conuentus et eorum successores libere habeant parcum suum in Grenestede et quantum uoluerint claudere ad parcum uersus uiam que ducit la Bych Et pro hiis concessionibus antedictis concesserunt predicti abbas et conuentus burgensibus quod licite possint uenare leporem uulpem et catum in warenna Westdonilande ex dextra parte uie que ducit a predicta domo Hamonis de Campo uersus Kotselwode et in Grenestede saluo abbati et conuentui et eorum successoribus parco suo in Grenestede Hoc adiecto quod si canes burgensium uenantium leporem in sequendo ab alienis terris warennam abbatis intrauerint et leporem sic fugatum ceperunt dum tamen cum omni diligencia et debito modo canes suos retrahabeant et rechaciant non occasionentur Concessum est etiam hinc inde quot si homines uel canes alterius partis fugandi dampnum fecerint in blado aut aliquod aliud dampnum per uisum quatuor hominum ex utraque parte eligendorum illud dampnum emendetur parti que illud dampnum sustinuerit Quod si pars que dampnum fecerit in forma predicta emendare noluerit ex tunc non currat in terra de Grenestede et Westdonilande quousque competentur emendam fecerit Abbati et suis simili modo nec abbas in terris burgensium In cuius rei testimonium abbas et conuentus et burgenses predicti pro se et heredibus suis et communa huic scripto cirografato hinc inde signa sua apposuerunt Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Memorandum quod anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo nono die dominica proxima post festum Sancti Edmundi regis et martyris apud Colecestriam ita conuenit inter abbatemname et conuentum Sancti Iohannis Colecestriename ex parte una et Radulphum filium presbiteriname et Simonem Eskermisur tunc baliuos Colecestriename Robertum le Grosname Oliuerum filium Eliename Ricardum de Langenhoname Ricardum la Barrename Iohannem filium Elyename Robertum filium presbiteriname Thomam le Frarurname Serum Honengname Serum Bacynname Walterum Mansername et alios burgenses Colecestrie ex altera parte Quod predicti Radulphusname et alii nominati pro se et communa Colecestrie presente et consentiente pro suis heredibus concesserunt predictis abbatiname et conuentuiname et suis successoribus quod habeant liberam warennam in omnibus terris suis in Westdonilanda ex sinistra parte uie que ducit a scalario iuxta domum que fuit Hamonis de Camponame uersus Kotselwode Concesserunt etiam pro se et successoribus suis imperpetuum quod predicti abbasname et conuentusname et eorum successores et homines sui de cetero sint quieti de tolneto et omnibus aliis consuetudinibus ita tamen quod si homines sui mercandiam excerceant sicut frequenter emere ab isto et uendere isti in Colecestria pro mercandia illa faciant quod iustum fuerit Concesserunt etiam pro se et heredibus suis dicti burgenses abbatiname et conuentuiname et eorum successoribus quod libere possint leuare furcas et tumberellos et leuatos habere in terris suis de Westdonilanda et de Grenestede in locis quibus prius habuerunt Et quod iidem abbasname et conuentusname et eorum successores libere habeant parcum suum in Grenestede et quantum uoluerint claudere ad parcum uersus uiam que ducit la Bych Et pro hiis concessionibus antedictis concesserunt predicti abbasname et conuentusname burgensibus quod licite possint uenare leporem uulpem et catum in warenna Westdonilande ex dextra parte uie que ducit a predicta domo Hamonis de Camponame uersus Kotselwode et in Grenestede saluo abbatiname et conuentuiname et eorum successoribus parco suo in Grenestede Hoc adiecto quod si canes burgensium uenantium leporem in sequendo ab alienis terris warennam abbatis intrauerint et leporem sic fugatum ceperunt dum tamen cum omni diligencia et debito modo canes suos retrahabeant et rechaciant non occasionentur Concessum est etiam hinc inde quot si homines uel canes alterius partis fugandi dampnum fecerint in blado aut aliquod aliud dampnum per uisum quatuor hominum ex utraque parte eligendorum illud dampnum emendetur parti que illud dampnum sustinuerit Quod si pars que dampnum fecerit in forma predicta emendare noluerit ex tunc non currat in terra de Grenestede et Westdonilande quousque competentur emendam fecerit Abbati et suis simili modo nec abbas in terris burgensium In cuius rei testimonium abbasname et conuentusname et burgenses predicti pro se et heredibus suis et communa huic scripto cirografato hinc inde signa sua apposuerunt Hiis testibus []