Charter Document - 02626156

Charter Document - 02626156


Charter Number: 02626156
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1240
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Hertforde in crastino beate Marie Margarete anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo quarto coram [] inter Iohannem abbatem de Osen querentem per Adam de Edberbiria positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Ricardum Foliot impedientem de medietate aduocacionis ecclesie de Rollesham Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus recognouit predictam medietatem eiusdem aduocacionis cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illam quam idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono Roberti Foliot aui predicti Ricardi cuius heres ipse est habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Ricardo et heredibus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam Et idem abbas recepit predictum Ricardum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta in perpetuum

Source (click image below to view full size)