Charter Document - 02625334
| Charter Number: | 02625334 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Willelmus filius Willelmi filii Helye et Emme uxoris eius ratas habeo et concedo et presenti scripto confirmo donationes quas pater meus et mater mea fecerunt ecclesie sancte Marie de Osen et canonicis in ea deo seruientibus super ecclesia de Peri sicut carte eorum testantur Et quia easdem donationes firmas et stabiles esse uolo memoratam ecclesiam de Peri cum pertinentiis suis uacantem post mortem Rogeri eiusdem ecclesie persone predicte ecclesie et canonicis de Oseneya in liberam et perpetuam elemosinam do et concedo et hac carta mea confirmo Hiis testibus Bernardo priore de Nouo Burgo auunculo meo Willelmo canonico eius patre meo Roberto de Witefeld Willelmo de Mesnilhermer auunculo meo
