Charter Document - 02625157

Charter Document - 02625157


Charter Number: 02625157
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1308
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

In dei nomine Amen Cum dudum religiosi viri abbas et conuentus Oseneye [] Petrum rectorem ecclesie de Roulesham occasione quarundam decimarum dictis religiosis spectancium coram Officiali Lincoln non ex delegacione apostolica cognoscente traxissent in causam ex parte dictorum religiosorum parti dicti rectoris erat libellus iudicialiter sub hac forma porrectus Facta igitur contestatione per partem dicti rectoris negative ad libellum pretactum dicendo narrata in dicto libello prout narrantur non esse vera et ideo petita prout petuntur in eodem fieri non debere excepto tamen quod procurator dicti rectoris fatebatur quod decime prouenientes de quadam acra terre que iacet apud le Eldeleien quam Robertus Aboueyetunn tenet ad dictos religiosos spectant et iuxta narrationem et peticionem in libello suo contentas spectare [debent] iurato hinc inde de calumpnia et de veritate dicenda productisque ex parte dictorum religiosorum ad suam intentionem fundandam quibusdam testibus quibus in forma iuris receptis iuratis et examinatis ac quibusdam instrumentis exhibitis et ipsis una cum deposicionibus dictorum testium pupplicatis ac terminis ad dicendum contra dictos testes et eorum dicta et contra instrumenta prefata necnon ad proponendum omnia in facto consistentia a parte dicti rectoris nichil in hac parte dicto seu proposito ceterisque sollempniis que de iure requirebantur rite peractis et demum in causa concluso statuto eciam partibus supradictis termino ad audiendum in dicta causa sententiam diffinitiuam idem Officialis Lincoln pro dictis religiosis diffinitiuam sententiam contra dictum rectorem protulit decimas in libello eorundem petitas ad ipsos religiosos et ecclesiam suam sancti Georgii pertinere debere declarando et dominum rectorem in expensis nichilominus condempnavit taxacionem earundem sibi reseruando [sed] pars dicti rectoris a dicta sententia tanquam ab iniqua ad curiam Cantuariensem se appellasse suggessit et demum causa huiusmodi per dictam appellacionem ad Cantuariensem curiam deuoluta processuque eiusdem cause dicte curie transmisso et puplicato dieque dato ad dicendum contra dictum processum et sententiam in eo contentam propositis per partem dicti rectoris quibusdam excepcionibus contra processurn huiusmodi et eis non obstantibus statuto ipsis partibus termino ad proponendum omnia in facto consistencia per partem ream una excepcione proposita et per decretum reiecta et postmodum in causa concluso die etiam dato partibus eisdem ad audiendum sententiam confirmatoriam vel infirmatoriam in hac parte nos Nicholaus de Oo curie Cantuariensis examinator et reuerendi viri domini decani ecclesie beate Marie de Arcubus London domini Officialis commissarius et generalis commissarius specialiter deputatus auditis et plenius intellectis meritis dicte cause investigato dicto processu diligencius et rimato quia invenimus dictum Officialem Lincoln ad suam sententiam legitime processisse dictam sententiam utpote rite latam tenore presencium confirmamus sententialiter et diffinitiue dictumque rectorem in viginti libris nomine expensarum in dicta causa factarum eisdem religiosis soluendis moderatis taxatis et iuratis nichilominus condempnantes Lata fuit ista sententia nono decimo Kal Ianuarii in ecclesia beate Marie de Arcubus London in pleno consistorio loci eiusdem anno domini mccc octauo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




In dei nomine Amen Cum dudum religiosi viri abbas et conuentus Oseneye [] Petrum rectorem ecclesie de Roulesham occasione quarundam decimarum dictis religiosis spectancium coram Officiali Lincoln non ex delegacione apostolica cognoscente traxissent in causam ex parte dictorum religiosorum parti dicti rectoris erat libellus iudicialiter sub hac forma porrectus Facta igitur contestatione per partem dicti rectoris negative ad libellum pretactum dicendo narrata in dicto libello prout narrantur non esse vera et ideo petita prout petuntur in eodem fieri non debere excepto tamen quod procurator dicti rectoris fatebatur quod decime prouenientes de quadam acra terre que iacet apud le Eldeleien quam Robertus Aboueyetunn tenet ad dictos religiosos spectant et iuxta narrationem et peticionem in libello suo contentas spectare [debent] iurato hinc inde de calumpnia et de veritate dicenda productisque ex parte dictorum religiosorum ad suam intentionem fundandam quibusdam testibus quibus in forma iuris receptis iuratis et examinatis ac quibusdam instrumentis exhibitis et ipsis una cum deposicionibus dictorum testium pupplicatis ac terminis ad dicendum contra dictos testes et eorum dicta et contra instrumenta prefata necnon ad proponendum omnia in facto consistentia a parte dicti rectoris nichil in hac parte dicto seu proposito ceterisque sollempniis que de iure requirebantur rite peractis et demum in causa concluso statuto eciam partibus supradictis termino ad audiendum in dicta causa sententiam diffinitiuam idem Officialis Lincoln pro dictis religiosis diffinitiuam sententiam contra dictum rectorem protulit decimas in libello eorundem petitas ad ipsos religiosos et ecclesiam suam sancti Georgii pertinere debere declarando et dominum rectorem in expensis nichilominus condempnavit taxacionem earundem sibi reseruando [sed] pars dicti rectoris a dicta sententia tanquam ab iniqua ad curiam Cantuariensem se appellasse suggessit et demum causa huiusmodi per dictam appellacionem ad Cantuariensem curiam deuoluta processuque eiusdem cause dicte curie transmisso et puplicato dieque dato ad dicendum contra dictum processum et sententiam in eo contentam propositis per partem dicti rectoris quibusdam excepcionibus contra processurn huiusmodi et eis non obstantibus statuto ipsis partibus termino ad proponendum omnia in facto consistencia per partem ream una excepcione proposita et per decretum reiecta et postmodum in causa concluso die etiam dato partibus eisdem ad audiendum sententiam confirmatoriam vel infirmatoriam in hac parte nos Nicholaus de Oo curie Cantuariensis examinator et reuerendi viri domini decani ecclesie beate Marie de Arcubus London domini Officialis commissarius et generalis commissarius specialiter deputatus auditis et plenius intellectis meritis dicte cause investigato dicto processu diligencius et rimato quia invenimus dictum Officialem Lincoln ad suam sententiam legitime processisse dictam sententiam utpote rite latam tenore presencium confirmamus sententialiter et diffinitiue dictumque rectorem in viginti libris nomine expensarum in dicta causa factarum eisdem religiosis soluendis moderatis taxatis et iuratis nichilominus condempnantes Lata fuit ista sententia nono decimo Kal Ianuariidate in ecclesia beate Marie de Arcubus Londonlocation in pleno consistorio loci eiusdem anno domini mccc octauodate