Charter Document - 02625128
Charter Number: | 02625128 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod A dei gracia abbas et conuentus Colcestrie dimiserunt et presenti carta confirmauerunt Iohanni de sancto Iohanne clerico de Bertona duas partes decimarum suarum tocius dominii de Bertona et de Samford cum omnibus pertinentiis tam in garbis quam in minutis decimis et in omnibus que decimari debent ad quoscumque colonos domina illa conuersa fuerint ut teneat illas decimas cum duabus acris et mesuagiis ad firmam de eis nomine monasterii eorum a festum sancti Michaelis proximo post translationem sancto Thome martiris in uiginti annos reddendo inde eis annuatim triginta solidos esterlingorum ad festum sancti Martini quos eis imferet apud Colescestriam per proprium nuncium et sumptus et onera omnia eisdem decimis incumbencia si que emerserint portabit Et sciendum est quod si abbas Colecestrie transitum fecerit per partes de Bertona uel Sanford prefatus Iohannes illum abbatem sicut venit cum [comitiva] hominum et equorum exhibebit per duos dies et necessaria illi inueniet Similiter facient camerario et cuicumque monacho Colecestrie pro negociis domus litteratorie destinato Idem eciam Iohannes infra tres annos a susceptione predictarum decimarum construet in fundo predictorum monachorum horreum et in eo singulis annis decimas ad illos monachos pertinentes sine malo ingenio collocabit in fine termini sui monachos relinqendum Et si idem Iohannes optinuerit personatum ecclesie de Bertona uel Sanford uel uicariam eiusdem tunc a possessione predictarum decimarum ad predictos monachos spectantium cadet incontinenti omni libertate abbati et fratribus reseruata pro beneplacito eorum de ipsis decimis ordinandis omni appellacione et contradiccione remota nisi aliter ex ipsorum monachorum voluntate spontanea possit prouenire Ad finem uero uiginti annorum in dispositione et voluntate predictorum abbatis et monachorum erit decimas in manu sua retinere uel cui uoluerint dimittere Si autem idem Iohannes a solucione predicta cessauerit [quando dies terminorum] predictorum fiunt soluet predictis monachis nomine pene decem solidos et sumptus factos si qui emerserint [] contra ipsum Hoc autem fideliter obseruaturum et [indempnitatem] ecclesie monachorum super eisdem decimis in omnibus pro posse suo [se servaturum] idem Iohannes tactis sacrosanctis in eorum capitulo corporale prestit iuramentum et eis fidelitatem fecit Preterea adicitur iuramento predicti Iohannis quod si ad finem predicti termini compos fac[ti fuerit] cartam suam predictis abbati et conuentui restituet Hiis testibus ex parte abbatis magistro Radulfo decano Colcon Simone filio Martini magistro R de Walingeworthe Radulfo Alano clericis abbatis Nigello Hauekestune Willelmo de Heyngham ex parte Iohannis Hugone decano de Hannengeberge Thoma capellano de Parua Bertona Ricardo capellano Willelmo capellano de Mixebiri magistro Iohanne Brethel Thoma diacono Oxon Willelmo de Bertona milite henrico Rufo clerico Thoma Walense Henrico de Bertona clerico Iohanne filio Willelmi Waltero Frankelein et multis aliis