Charter Document - 02624409
Charter Number: | 02624409 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1189 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Hugo abbas et conuentus Osen salutem Cum inter nos et Willelmum filium Henrici militem super ecclesia de Ipestan controuersia uerteretur nos tandem pacis bonum eligentes potius quam diutine litigationi insistere de consilio uirorum prudentum coram domino Hugone Lincolniensi episcopo apud Thamam constituto predicto Willelmo et heredibus eius in perpetuum remisimus omnem querelam quam ei super dicta ecclesia institueramus iuri quod in ea ex donatione Henrici de Oilli senioris nos habere dicebamus penitus renunciantes et ei cartam predicti Henrici resignantes saluo nobis in perpetuum redditu decem solidorum quos in eadem ecclesia ex donatione predicti Willelmi annuatim habere debemus saluo ipsi et heredibus suis iure aduocationis eiusdem ecclesie Et ut hoc ratum habeatur et firmum presenti scripto et sigilli nostri appositione roborauimus His testibus Roberto abbate de Nutle Eustachio abbate de Dorkecestria magistro Stephano cancellario Lincolniensis ecclesie magistro Rogero de Roluest magistro Ricardo de Sualewecliue Waltero F[oli]ot genero predicti Willelmi Roberto de Sta[m]ford [] Foliot de Werpesgraue Gileberto de [] []nd Radulfo Foliot de Chilton [] Ricardo clerico de I []