Charter Document - 02624335
Charter Number: | 02624335 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1189 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] [quod nos] abbas et conuentus Oseneye [con]cessimus et presenti carta confirmauimus Willelmo de Bosco clerico nostro medietatem [omnium de]cimationum ad ecclesiam nostrum [de Water]peri pertinencium de omnibus bla[dis] [] et pisis tam de dominio nostro quam de aliis t[erris et] mansuram et croftam que est int[er duas] uias iuxta ripam cum decimis de eadem crofta pro uenientibus et totam decimam [nu]trimentorum suorum et animalium et omnium [mo]bilium Hec omnia concessimus ei tenend quamdiu uixerit sub annua pensione unius libre cere nobis singulis annis infra Octabas Assumptionis sancte Marie apud Oseneyam persoluende Nos uero qui curam animarum habemus sinodalia soluemus et omnia honera predictam ecclesiam contingentia sustinebimus Idem uero W iurat[o]riam caucionem nobis prestitit de predicta pensione fideliter soluenda et quod nichil in dolo machinabitur nec aliquis per eum quominus prefate tenature ad nos ex integro redeant ex quo ipse eas tenere desierit Hiis testibus Hamone decano Lincoln Philippo priore sancte Frideswide magistro Stephano cancellario Linc magistro Symone de Suelle magistro Rogero de Roluestone