Charter Document - 02624187

Charter Document - 02624187


Charter Number: 02624187
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1277
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Ascensionis domini anno regni regis Edwardi filii regis Henrici quinto coram magistro Rogero de Seytone magistro Radulfo de Frenyngham Thoma Welond Iohanne de Louetoft et Rogero de Leycestria iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum abbatem de Oseneye querentem per Robertum Sprot positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum de Wodestone et Emmam uxorem eius deforciantes de tercia parte unius mesuagii unius carucate terre et decem et octo solidatarum et nouem denarratarum redditus cum pertinenciis in Edburbury Unde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Willelmus et Emma remiserunt et quietum clamauerunt de se predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Oseneye totum ius et clamium quod habuerunt in predicta tercia parte cum pertinenciis nomine dotis ipsius Emme in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamacione fine et concordia idem abbas dedit predictis Willelmo et Emme centum solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)