Charter Document - 02624173
Charter Number: | 02624173 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1273 - 1274 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Ricardus uicarius de Ministre et Alicia de Sydintona soror eius salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos remisisse et quietum clamasse domino Willelmo Abbati Oseneye et eiusdem loci conuentui totum ius et clamium quod habuimus in una uirgata terre cum mesuagio pratis et aliis pertinenciis in parua Tywa in quibus ius nos habere clamauimus per uendicionem quam nobis fecerunt Iohannes de Stoke et Alicia uxor eius de predictis uirgata terre mesuagio pratis et aliis pertinenciis qui quidem Iohannes et Alicia nos feoffare non potuerunt In cuius [] hiis testibus Gileberto de Kyrkeby tunc uicecomite Oxon Thoma de Langeleya Willelmo le Megre Ricardo Taleuan Rogero de Oseneya Roberto de Broke Willelmo filio Ricardi de Bartona et aliis