Charter Document - 02624127

Charter Document - 02624127


Charter Number: 02624127
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quit Charges
Date: 1241
Date type: Internal, Regnal, Feast, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes de Banco de Barthona et Alicia uxor mea remisimus et quietum clamauimus pro nobis et heredibus nostris in perpetuum omnem accionem et omne clamium quod habuimus uel habere potuimus aduersus abbatem et conuentum Oseneye de quodam muro leuato qui diuidit curiam que fuit Henrici de Sandone clerici et curiam nostram qui murus se extendit in vicum qui est supra curiam que fuit dicti Henrici ex parte orientali eiusdem curie et usque ad portam que fuit dicti Henrici et similiter de inclusione fontis curie dicti Henrici et diuersione aque de eodem fonte decurrentis et de omnibus querelis quas habuimus vel habere potuimus aduersus eos usque ad diem confectionis huius scripti et hec fideliter obseruanda affidauimus Confectum fuit hoc scriptum apud Oseneyam die Lune proxima post festum Annunciacionis sancte Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo quinto et pro hac remissione et quieta clamacione dederunt nobis dicti abbas et conuentus quinque solidos In cuius rei [] hiis testibus Ricardo vicario de Barthune fratre Iohanne de Westune Henrico de Sandone Ricardo de Mortone Iohanne filio Warneri Hugone clerico Ricardo seruiente abbatis in Burtune et multis aliis

Source (click image below to view full size)