Charter Document - 02624063

Charter Document - 02624063


Charter Number: 02624063
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1191
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p18)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoneford die Iouis proximo post festum apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Ricardi secundo coram Godefrido Wintoniensi episcopo Willelmo Briwer Iohanne Marescallo Ogero filio Ogeri Roberto de Tresgoz magistro Thoma de Husseburne et Seffrid Cicestrensi thesaurario iusticiarijs domini regis et aliis baronibus et fidelibus suis tunc ibi presentibus inter Iohannem priorem sancte Frideswide et canonicos eiusdem loci et inter burgenses uille Oxoneford de placito unius prati quod uocatur Midelheit quod clamabant uersus dictos burgenses in escambium estallorum que prius habuerant in uilla Oxoneford unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefati burgenses dederunt et concesserunt predicte ecclesie et canonicis ibidem deo seruientibus octo solidos singulis annis per manum eorundem burgensium de predicto prato inperpetuum percipiendos ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis quatuor solidos et ad Pasca floridum quatuor solidos Et burgenses fecerunt predictis priori et canonicis cartam suam sigillo aldermanni de gilda sigillatam de predicto redditu ad predictos terminos sine omni contradiccione persoluendo et predicti burgenses dederunt predictos octo solidos predictis priori et canonicis de communa sua Predictus uero prior et canonici clamauerunt locum estallorum quietum predictis burgensibus inperpetuum

Source (click image below to view full size)