Charter Document - 02623400

Charter Document - 02623400


Charter Number: 02623400
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Verdict
Date: 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili patri et domino in Cristo karissimo W[altero] dei gratia Lincolniensi episcopo frater a[dam] Eueshamensis monasterii dictus abbas et E prior de Radinges salutem et debitam reuerentiam Paternitati uestre sig[nifi]care dignum duximus causam Willelmi militis de Hameldene occasione uexationis canonicorum de Osen[eya] super decimis de Wadecumbe nobis ex delegacione summi pontificis fuisse commissam cognoscendam et terminandam Que cum iuris ordine in omnibus obseruato fuissemus persecuti iuxta formam man[dati apostolici] prefatum militem a prescriptorum canonicorum uexatione absoluimus Quia ergo uestre incumbit prudentie ea que auctoritate apostolica statuta sunt legitima obseruare [et presertim] his que ordinaria potestate ad uestram spectant sollicitudinem auctoritatem uestram accomodare sanctitatis uestre discretioni de qua non mediocriter confidimus mandamus quatinus prefatam sententiam faciatis obseruari et quod a nobis tanta auctoritate statutum est eadem auctoritate et uestra interuentione precipiatis firmiter teneri Demum a uobis obtinere desideramus ne occasione alicuius excessus in causa terminata ampliori eiusdem instantia militis merito sollicitemur Vale paternitas uestra in domino

Source (click image below to view full size)