Charter Document - 02623347

Charter Document - 02623347


Charter Number: 02623347
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1187
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxenefordiam anno regni regis Henrici secundi xxxiii die Martis proxima post festum sancti Michaelis coram Radulfo archidiacono Colecestrie et Rogero filio Reinfrei et Roberto de Witefeld et Michaele Belet iusticiariis domini regis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter abbatem de Osen[eya] et conuentum eiusdem loci et Emmam de Peri et Willelmum filium eius quem posuit loco suo ad lucrandum et perdendum [de di]midia hida terre in Leadhale Unde placitum erat inter eos in curia domini regis scilicet quod medietas predicte terre remanet in perpetuum predicto abbati et ecclesie de Osen[eya] in puram et perpetuam elemosinam quieta de predicta Emma et heredibus suis saluo seruitio domini regis uidelicet illa uirgata terre quam Sired de Draicote tenet et alia uirgata terre remanet in perpetuum Emme et heredibus suis quieta de predicto abbate et conuentu eiusdem loci

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxenefordiamlocation anno regni regis Henrici secundi xxxiii die Martis proxima post festum sancti Michaelisdate coram Radulfo archidiacono Colecestrie et Rogero filio Reinfrei et Roberto de Witefeld et Michaele Belet iusticiariis domini regis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter abbatem de Osen[eya] et conuentum eiusdem loci et Emmam de Peri et Willelmum filium eius quem posuit loco suo ad lucrandum et perdendum [de di]midia hida terre in Leadhale Unde placitum erat inter eos in curia domini regis scilicet quod medietas predicte terre remanet in perpetuum predicto abbati et ecclesie de Osen[eya] in puram et perpetuam elemosinam quieta de predicta Emma et heredibus suis saluo seruitio domini regis uidelicet illa uirgata terre quam Sired de Draicote tenet et alia uirgata terre remanet in perpetuum Emme et heredibus suis quieta de predicto abbate et conuentu eiusdem loci