Charter Document - 02623345
Charter Number: | 02623345 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
In causa que uertitur inter abbatem et conuentum Oseneye actores per legitimum procuratorem comparentes ex parte una et Agnetem de Bellafago Ricardum filium eius Willelmum de Miltecumbe et Henricum Mace de Watele executores testamenti Henrici de Bellafago bone memorie nuper defuncti reos ex altera Magister Willelmus filius Iohannis Nigelli clericus defendit dictos reos caucione fideiussoria per dominos decanum de Cudesdone et uicarium de Waterperia quod ratificarent proxima die litis sub pena uiginti solidorum quod per ipsum factum est Decretum fuit quod ederetur in scriptis eodem die apud Watele ratificatum fuit et absolutus fuit dictus Willelmus a caucione predicta Domina Agnes predicta et Willelmus de Miltecumbe constituerunt Henricum Mace procuratorem suum ad totam causam cum caucione de rato et iudicatum solui dantes eidem potestatem iurandi in animam suam tam de calumpnia quam de ueritate dicenda et facta fuit eisdem executoribus omnibus edicio sub hac forma [] Apud Hasele Henricus Mace nomine suo et nomine procuratorio proposuit unicam exceptionem et habet diem ad proponendum omnes Ricardus de Bellafago constituit dictum Henricum Mace procuratorem suum cum omni potestate qua prius a suis coexecutoribus fuerat constitutus et dictam excepcionem dictus Henricus proposuit nomine dicti Ricardi similiter et facta est partibus copia et habet diem ad proponendum omnes excepciones Apud Yftele exhibita regia prohibicione a parte rea pars actrix protestabatur se pro loco et tempore uelle petere quod dicti executores tanquam ad uetitum examen conuolantes habeantur pro conuictis et partibus datus est dies proximus iuridicus ante festum apostolorum Petri et Pauli in ecclesia sancti Egidii ad interloquendum utrum sit supersedendum uel non Postea partes habuerunt tractatum ad inuicem et amicabiliter componentes ordinauerunt ita quod pars actrix habet melius auerium prout in libello contentum est et petitum In cuius rei testimonium nos Officialis archidiaconi Oxon presentibus literis sigillum Officialitatis eiusdem loci apposuimus Dat[a] apud Oxon in crastino sancte Marie Magdalene anno domini mcc septuagesimo tercio
Markups
Names Markup:
In causa que uertitur inter abbatem et conuentum Oseneye actores per legitimum procuratorem comparentes ex parte una et Agnetem de Bellafago Ricardum filium eius Willelmum de Miltecumbe et Henricum Mace de Watele executores testamenti Henrici de Bellafago bone memorie nuper defuncti reos ex altera Magister Willelmus filius Iohannis Nigelli clericus defendit dictos reos caucione fideiussoria per dominos decanum de Cudesdone et uicarium de Waterperia quod ratificarent proxima die litis sub pena uiginti solidorum quod per ipsum factum est Decretum fuit quod ederetur in scriptis eodem die apud Watele ratificatum fuit et absolutus fuit dictus Willelmus a caucione predicta Domina Agnes predicta et Willelmus de Miltecumbe constituerunt Henricum Mace procuratorem suum ad totam causam cum caucione de rato et iudicatum solui dantes eidem potestatem iurandi in animam suam tam de calumpnia quam de ueritate dicenda et facta fuit eisdem executoribus omnibus edicio sub hac forma []embed Apud Hasele Henricus Mace nomine suo et nomine procuratorio proposuit unicam exceptionem et habet diem ad proponendum omnes Ricardus de Bellafago constituit dictum Henricum Mace procuratorem suum cum omni potestate qua prius a suis coexecutoribus fuerat constitutus et dictam excepcionem dictus Henricus proposuit nomine dicti Ricardi similiter et facta est partibus copia et habet diem ad proponendum omnes excepciones Apud Yftele exhibita regia prohibicione a parte rea pars actrix protestabatur se pro loco et tempore uelle petere quod dicti executores tanquam ad uetitum examen conuolantes habeantur pro conuictis et partibus datus est dies proximus iuridicus ante festum apostolorum Petri et Pauli in ecclesia sancti Egidii ad interloquendum utrum sit supersedendum uel non Postea partes habuerunt tractatum ad inuicem et amicabiliter componentes ordinauerunt ita quod pars actrix habet melius auerium prout in libello contentum est et petitum In cuius rei testimonium nos Officialis archidiaconi Oxonlocation presentibus literis sigillum Officialitatis eiusdem loci apposuimus Dat[a] apud Oxon in crastino sancte Marie Magdalene anno domini mcc septuagesimo terciodate