Charter Document - 02623189

Charter Document - 02623189


Charter Number: 02623189
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation, Bond
Date: 1288
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit R miseracione [diuina] abbas Oseneye salutem in domino Noueritis nos teneri Hugoni de Hyntone et Matilde uxori eius Radulfo de Astrop et Willelme uxori eius in decem et nouem marcis sterlingorum in subsidium pacis reformande inter eosdem et nos ex una parte et dominum Ricardum de Leonibus et Emmam uxorem eius ex altera de omnibus tenementis que habemus in uilla de Alberbiry ex dono quondam Nicholai de Westone de quibus tenementis dictus Ricardus in curia domini regis nuper nos implacitauit soluendis apud Oseneyam ad duos terminos videlicet statim post pacem reformatam octo marcas et ad Pascha proximo sequens undecim marcas si contingat dictam pacem pro statu domus nostre secure reformari et aliter non In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apposuimus hiis testibus Waltero le Sergaunt de Takele Waltero de Douuyle de eadem et Thoma de Eleford huius scripti confectore Factum fuit hoc scriptum apud Oseneyam in festo sancti Luce ewangeliste anno regni regis Edwardi sextodecimo

Source (click image below to view full size)