Charter Document - 02623064
Charter Number: | 02623064 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Adam Dispensarius filius Turstani Dispensaris concessi [] pro salute anime mee et patris mei et matris mee et antecessorum meorum deo [] dimidiam hidam terre in Rollendricht cum omnibus pert[inenciis] suis quam Willelmus de Panteleya eis cum corpore suo contulit in liberam et perpetuam elemosinam scilicet illam dimidiam hidam terre quam Turstanus auus Turstani patris mei predicto Willelmo dedit pro homagio et seruicio suo quam dimidiam hidam terre cum pert[inenciis] prefatus Turstanus pater meus eis carta sua confirmavit tenend [] libere [] reddendo inde annuatim michi et heredibus meis sex denarios ad festum sancti Michaelis pro omni servicio [] salvo servicio domini regis Et ego [] Confecta fuit hec scriptura anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo septimo Ut autem [] hiis testibus domino Bardulfo de Cestreton Gilberto de la Hide militibus Waltero Frankelano Hugone de la Uessele Michaele clerico Thoma Ianitore Willelmo de Falleya Henrico Purcell et aliis