Charter Document - 02623062

Charter Document - 02623062


Charter Number: 02623062
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cunctis Willelmus de Cheneto salutem Sciatis quod ego Willelmus de Cheneto qui sum aldreman de gilda mercatorum Oxenefordie pro salute regis Stephani et regine et Eustachii filii sui et mea atque meorum et pro animabus patris mei et Rogeri fratris mei et omnium parentum meorum et antecessorum do atque concedo in perpetuam elemosinam ecclesie dei et sancte Marie de Oseneia et canonicis ibidem deo seruientibus insulam que Middeleia uocatur quam ciues Oxenefordie de communi ciuitatis et de gilda mercatorum michi in perpetuum feudum concesserunt et hoc facio predictorum ciuium consensu et uoluntate reddendo singulis annis dimidiam marcam argenti de qua eos omni anno acquietabo in escambio decimationum molendinorum meorum que sunt iuxta castellum Oxeneford Hanc concessionem et dationem prout concessum a ciuibus fuerat in portmanmot feci in capitulo de Oseneia coram eiusdem loci canonicis super textum et in presentia Euerardi abbatis de Thama et Aluredi abbatis de Dorchcestreia super altare cum textu obtuli et plures ex eis ciuibus mecum qui ad hoc ipsum ab aliis fuerunt missi Quapropter uolo atque precor ut bene et in pace et honorifice prefatam insulam prefat[a ecclesia] teneat sicut unquam ipsi ciues aut eorum antecessores melius et honestius et liberius ten[uerunt de] liberalibus concessionibus regum Testibus predictis abbatibus Euerardo de Thama et Aluredo de [Dorcacestria] et Roberto fratre meo archidiacono de Leic [Dorcacestria Hugone] de Cheneto et Willelmo de Stratfort et Azor [] et Willelmo de Glinton et multis aliis

Source (click image below to view full size)