Charter Document - 02620500

Charter Document - 02620500


Charter Number: 02620500
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1275
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Nouerint uniuersi quod ita conuenit inter dominum Robertum Puges ex una parte et fratrem Willelmum abbatem et conuentum Oseneye ex altera quod idem Robertus pro se et heredibus suis concessit dictis canonicis et eorum successoribus quod habeant piscariam suam que est inter Quenborueya et Roweneyam que uocatur Northlongewater quietam imperpetuum de se et heredibus suis et semitam que ducit per prata sua a domo abbatis que uocatur Lyndwere usque ad ecclesiam de Bamptona et duas insulas aqua circumdatas in Newewerewater et ariuagium quod uocatur Sterte et communam in prato de Roweneye sicut habere consueuit Et pro hac concessione prefati abbas et conuentus dabunt dicto Roberto et heredibus suis sex denarios annuos ad Natale domini apud Bamptonam pacandos Et ut predicta conuencio et concessio rata sit et stabilis imperpetuum partes huic scripto in modum cyrographi confecto altrinsecus sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Hoc scriptum irrotulatum est coram domino Galfrido de Lewekenore et domino Iohanne de Metingham iustic ad assisas capiendas apud Tame in crastino sancti Michaelis anno tercio regni regis Eadwardi filii Regis Henrici inter dominum abbatem Oseneye et dominum Robertum Rugeys

Source (click image below to view full size)