Charter Document - 02620498
| Charter Number: | 02620498 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Obligation |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum [] quod ego Walterus Toky de Welde concedo et per hanc cartam meam me et heredes meos imperpetuum obligo quod defendemus et acquietabimus dominos nostros abbatem et conuentum de Oseneya et omnes successores suos de inueniendo uno batello cum uno homine ad cariandum prostratores gurgitum scilicet infra quindenam proximam ante festum sancti Iohannis Baptiste et quindenam post sicut antecessores nostri facere consueuerunt et preterea acquietabimus eos de omnimodis seruiciis et seruagiis exaccionibus consuetudinibus et demandis ad totum tenementum dictorum abbatis et conuentus in Welde et Russeya pertinentibus contra omnes gentes imperpetuum Nec licebit michi neque heredibus meis dictum tenementum cum omnibus pertinenciis suis neque etiam aliqua eius appendicia aliquo genere alienationis alienare uel alteri tradere aliquo modo traditionis sine consensu et beneplacito dictorum dominorum nostrorum et ad hec omnia fideliter observanda spontanea uoluntate mea corporale prestiti sacramentum In cuius [] hiis testibus Roberto Wydone filio Roberti tunc uicecomite Oxon Rogero de Oylly Bardulfo de Cestretone militibus Iohanne de Hadden Iohanne de Lewe Willelmo Frankelein Galfrido filio Roberti de Burthone Ricardo le Rus Waltero Palmer Willelmo de Siptone et multis aliis
