Charter Document - 02620497

Charter Document - 02620497


Charter Number: 02620497
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Adam abbas de Oseneya et conuentus eiusdem loci dedimus [] Waltero Toky de Welde pro homagio et seruicio suo totum illud tenementum cum omnibus pertinenciis suis quod Iuliana que fuit uxor Willelmi Toky de nobis tenuit in Welde scilicet in terris domibus piscariis et omnibus aliis pertinenciis suis tenend et habend de nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis libere et quiete in perpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris unam marcam argenti ad quatuor anni terminos scilicet ad festum sancti Thome xl denarios ad festum sancte Marie in Marcio xl denarios ad festum sancti Iohannis Baptiste xl denarios ad festum sancti Michaelis xl pro omni seruicio seculari et demanda saluo nobis et successoribus nostris uno batello et uno homine ad cariandum prostratores gurgitum scilicet infra quindenam proximam ante festum sancti Iohannis Baptiste et quindenam post sicut totum tenementum facere consueuit dum Adam Toky dictum tenementum aliquando integre tenuit Nec licebit dicto Waltero neque heredibus eius in perpetuum dictum tenementum cum pertinenciis uel aliqua eius appendicia aliquo genere alienationis alienare uel alteri tradere aliquo modo traditionis sine consensu et beneplacito nostro Pro hac autem donatione et concessione et presentis carte nostre confirmatione dedit nobis predictus Walterus xx solidos sterlingorum Et ut [] hiis testibus gwydone filio Roberti tunc vicecomite Oxon Rogero de Oylli militibus Iohanne de Heddone Iohanne de Lewe Willelmo Fra[nkela]no Galfrido de Burtune Ricardo Rufo Waltero Palmer Willelmo [de Sipton] Thoma molendinario Michaele de Hornyntone clerico Henrico [] et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant [] quod ego Adam abbas de Oseneya et conuentus eiusdem loci dedimus [] Waltero Toky de Welde pro homagio et seruicio suo totum illud tenementum cum omnibus pertinenciis suis quod Iuliana que fuit uxor Willelmi Toky de nobis tenuit in Welde scilicet in terris domibus piscariis et omnibus aliis pertinenciis suis tenend et habend de nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis libere et quiete in perpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris unam marcam argenti ad quatuor anni terminos scilicet ad festum sancti Thome xlnumeral denarios ad festum sancte Marie in Marcio xlnumeral denarios ad festum sancti Iohannis Baptiste xlnumeral denarios ad festum sancti Michaelis xlnumeral pro omni seruicio seculari et demanda saluo nobis et successoribus nostris uno batello et uno homine ad cariandum prostratores gurgitum scilicet infra quindenam proximam ante festum sancti Iohannis Baptiste et quindenam post sicut totum tenementum facere consueuit dum Adam Toky dictum tenementum aliquando integre tenuit Nec licebit dicto Waltero neque heredibus eius in perpetuum dictum tenementum cum pertinenciis uel aliqua eius appendicia aliquo genere alienationis alienare uel alteri tradere aliquo modo traditionis sine consensu et beneplacito nostro Pro hac autem donatione et concessione et presentis carte nostre confirmatione dedit nobis predictus Walterus xxnumeral solidos sterlingorum Et ut [] hiis testibus gwydone filio Roberti tunc vicecomite Oxon Rogero de Oylli militibus Iohanne de Heddone Iohanne de Lewe Willelmo Fra[nkela]no Galfrido de Burtune Ricardo Rufo Waltero Palmer Willelmo [de Sipton] Thoma molendinario Michaele de Hornyntone clerico Henrico [] et multis aliis