Charter Document - 02620471
Charter Number: | 02620471 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis die dominica proxima ante festum sancti Luce Euangeliste anno regni regis Ricardi septimo apud Westmonasterium coram H Cantuariensi archiepiscopo R Lond episcopo R Herford et R Eliensi archid[] Willelmo de Waren magistro Henrico de Castellu[n] Ricardo Henriette Osberto filio Heruey Simone de Pateshulle et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Timor petentem et Willelmum Giboyn tenentem de sex uirgatis terre in Lewes unde placitum fuit inter illos in prefata curia scilicet quod prefatus Willelmus de Timor quietum clamauit totum ius et clamium quod habuit in prefatis sex uirgatis terre a se et heredibus suis prefato Willelmo Giboin et heredibus suis et pro hac quieta clamatione dedit predictus Willelmus Giboin dicto Willelmo de Timor decem solidos sterlingorum annui redditus dum uiuet et uictum illi rationabilem dum uiuet pactus fuit inuenire
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis die dominica proxima ante festum sancti Luce Euangeliste anno regni regis Ricardi septimodate apud Westmonasteriumlocation coram H Cantuariensi archiepiscopo R Lond episcopo R Herford et R Eliensi archid[] Willelmo de Waren magistro Henrico de Castellu[n] Ricardo Henriette Osberto filio Heruey Simone de Pateshulle et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Timor petentem et Willelmum Giboyn tenentem de sex uirgatis terre in Lewes unde placitum fuit inter illos in prefata curia scilicet quod prefatus Willelmus de Timor quietum clamauit totum ius et clamium quod habuit in prefatis sex uirgatis terre a se et heredibus suis prefato Willelmo Giboin et heredibus suis et pro hac quieta clamatione dedit predictus Willelmus Giboin dicto Willelmo de Timor decem solidos sterlingorum annui redditus dum uiuet et uictum illi rationabilem dum uiuet pactus fuit inuenire