Charter Document - 02620446

Charter Document - 02620446


Charter Number: 02620446
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1230
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Uniuersis Cristi fidelibus Prior de Caldewelle archidiaconus et decanus de Bedeforde salutem in domino sempiternam Mandatum domini pape in hec uerba suscepimus [] Huius igitur auctoritate mandati ad instanciam abbatis et conuentus Oseneye fecimus coram nobis uocari Radulphum de Burtona eorum aduersarium ut coram nobis compareret dictis abbati et conuentui super decimis et uariis dampnis et iniuriis responsurus et iuri pariturus Tandem autem partibus coram nobis pluries in iudicio constitutis et super predictis litigantibus post multas altercationes feria sexta infra Pentecosten in ecclesia de Burtona anno incarnationis domini mccxxx presente abbate de Oseneya pro se et conuentu suo et Radulpho de Burtona in propria persona comparente in hunc modum super querelis inter eos motis lis conquieuit videlicet quod dictus Radulphus concessit pro se et heredibus suis abbati et conuentui et domui Oseneye in perpetuum liberam et communem pasturam omnibus diebus anni in cultura sua dominica de Kadeurthe et in cultura eius Twelfacre et in cultura sua Horsgarstone post ammotionem fructuum tam bladi quam feni et stipule et similiter in cultura de Sexacre et in omnibus aliis locis suis tam pratis quam culturis excepto dominico eius uersus Bamptonam in quo concessit eis communam suis propriis aueriis post festum sancti Michaelis usquequo prata sint in defenso et in waretto eiusdem dominici usque ad seminationem Ubi autem falcanda fuerit stipula falcabitur et asportabitur ante festum sancti Mathei Per pontem autem erigendum annuatim in prato de Burthemeleye ad ducendum fenum et per pontem erigendum similiter in prato de Litleneyt ad fenum ducendum concessit eis liberum transitum ad kariandum fenum suum et si ex mera liberalitate eorum trabes uel ligna accomodare ad eosdem pontes faciendos voluerint iterum post dissolutionem poncium ipsorum erunt Dictam autem concessionem pasture dictus Radulphus et heredes sui dictis canonicis warantizabunt Abbas autem et conuentus remiserunt dicto Radulpho omnes querelas et exactiones inter eos motas et iniurias ab eo illatas usque ad predictum diem et pro bono pacis promiserunt ei quinque marcas de quibus ipse liberaliter abbati et conuentui xl solidos remisit Ad hec autem obseruanda dictus Radulphus fide media se obligauit et dictus abbas pro se et conuentu suo bona fide promisit eandem compositionem se obseruaturos Postmodo uero predictis partibus coram nobis comparentibus et promissam compositionem inter eos initiam confitentibus et in eandem consentientibus et eam ut conuenit ratificantibus communi parcium consensu reseruauimus nobis perpetuam potestatem compellendi partes quociens opus fuerit ad predicte compositionis obseruationem et quantum ad predictam compulsionem renunciauerunt partes in perpetuum appellacioni et priuilegio fori Ad instanciam autem parcium dictam compositionem confirmauimus et in eiusdem confirmationis robur et testimonium presenti scripto in modum cyrographi confecto sigilla nostra una cum sigillis parcium altrinsecus sunt appensa []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Uniuersis Cristi fidelibus Prior de Caldewelle archidiaconus et decanus de Bedeforde salutem in domino sempiternam Mandatum domini pape in hec uerba suscepimus []embed Huius igitur auctoritate mandati ad instanciam abbatis et conuentus Oseneye fecimus coram nobis uocari Radulphum de Burtona eorum aduersarium ut coram nobis compareret dictis abbati et conuentui super decimis et uariis dampnis et iniuriis responsurus et iuri pariturus Tandem autem partibus coram nobis pluries in iudicio constitutis et super predictis litigantibus post multas altercationes feria sexta infra Pentecostendate in ecclesia de Burtona anno incarnationis domini mccxxxdate presente abbate de Oseneya pro se et conuentu suo et Radulpho de Burtona in propria persona comparente in hunc modum super querelis inter eos motis lis conquieuit videlicet quod dictus Radulphus concessit pro se et heredibus suis abbati et conuentui et domui Oseneye in perpetuum liberam et communem pasturam omnibus diebus anni in cultura sua dominica de Kadeurthe et in cultura eius Twelfacre et in cultura sua Horsgarstone post ammotionem fructuum tam bladi quam feni et stipule et similiter in cultura de Sexacre et in omnibus aliis locis suis tam pratis quam culturis excepto dominico eius uersus Bamptonam in quo concessit eis communam suis propriis aueriis post festum sancti Michaelis usquequo prata sint in defenso et in waretto eiusdem dominici usque ad seminationem Ubi autem falcanda fuerit stipula falcabitur et asportabitur ante festum sancti Mathei Per pontem autem erigendum annuatim in prato de Burthemeleye ad ducendum fenum et per pontem erigendum similiter in prato de Litleneyt ad fenum ducendum concessit eis liberum transitum ad kariandum fenum suum et si ex mera liberalitate eorum trabes uel ligna accomodare ad eosdem pontes faciendos voluerint iterum post dissolutionem poncium ipsorum erunt Dictam autem concessionem pasture dictus Radulphus et heredes sui dictis canonicis warantizabunt Abbas autem et conuentus remiserunt dicto Radulpho omnes querelas et exactiones inter eos motas et iniurias ab eo illatas usque ad predictum diem et pro bono pacis promiserunt ei quinque marcas de quibus ipse liberaliter abbati et conuentui xlnumeral solidos remisit Ad hec autem obseruanda dictus Radulphus fide media se obligauit et dictus abbas pro se et conuentu suo bona fide promisit eandem compositionem se obseruaturos Postmodo uero predictis partibus coram nobis comparentibus et promissam compositionem inter eos initiam confitentibus et in eandem consentientibus et eam ut conuenit ratificantibus communi parcium consensu reseruauimus nobis perpetuam potestatem compellendi partes quociens opus fuerit ad predicte compositionis obseruationem et quantum ad predictam compulsionem renunciauerunt partes in perpetuum appellacioni et priuilegio fori Ad instanciam autem parcium dictam compositionem confirmauimus et in eiusdem confirmationis robur et testimonium presenti scripto in modum cyrographi confecto sigilla nostra una cum sigillis parcium altrinsecus sunt appensa []embed