Charter Document - 02620445

Charter Document - 02620445


Charter Number: 02620445
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Charter
Date: 1230
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis [] Radulphus de Burtona salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod compositionem inter abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et me ex altera super uariis querelis initam coram priore de Kaldewelle archidiacono et decano Bedeford recitatam et communi consensu confirmatam per omnia bona fide obseruabo Statim autem habebunt usum pasture quam eis concessi in predicta compositione in omnibus locis preter quam in warrecto culture mee uersus Bamptonam Cuius tamen usum pasture permittam eis libere habere ad Natiuitatem beate Marie uirginis et in posterum anni mccxxxi secundum predictam compositionem sine aliqua contradictione mei uel meorum Si autem contra hoc in aliquo uenero dabo abbati et conuentui decem marcas argenti nomine pene omni appellatione et cauillatione postpositis Et ad compellendum me ad huius pene solutionem et ad predicte pasture usum habend culture mee uersus Bamptonam omnibus impetratis et impetrandis contra predicte compositionis obseruationem tam in foro seculari quam ecclesiastico renunciando subieci me iurisdictioni predictorum iudicum Et ad pleniorem huius rei securitatem ut omnia predicta firmiter obseruentur fidem meam interposui et signo meo presens scriptum roboraui Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Uniuersis [] Radulphus de Burtona salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod compositionem inter abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et me ex altera super uariis querelis initam coram priore de Kaldewelle archidiacono et decano Bedeford recitatam et communi consensu confirmatam per omnia bona fide obseruabo Statim autem habebunt usum pasture quam eis concessi in predicta compositione in omnibus locis preter quam in warrecto culture mee uersus Bamptonam Cuius tamen usum pasture permittam eis libere habere ad Natiuitatem beate Marie uirginis et in posterum anni mccxxxi secundumdate predictam compositionem sine aliqua contradictione mei uel meorum Si autem contra hoc in aliquo uenero dabo abbati et conuentui decem marcas argenti nomine pene omni appellatione et cauillatione postpositis Et ad compellendum me ad huius pene solutionem et ad predicte pasture usum habend culture mee uersus Bamptonam omnibus impetratis et impetrandis contra predicte compositionis obseruationem tam in foro seculari quam ecclesiastico renunciando subieci me iurisdictioni predictorum iudicum Et ad pleniorem huius rei securitatem ut omnia predicta firmiter obseruentur fidem meam interposui et signo meo presens scriptum roboraui Hiis testibus []