Charter Document - 02620439

Charter Document - 02620439


Charter Number: 02620439
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1180
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium ad Scaccarium die Mercurii proxima ante festum sancti Georgii anno xxvi regni regis Henrici secundi coram G El[iensi] et S Norwycensi episcopis et Rain[ulpho] de Glanuilla et Ricardo Thesaurario et Rogero filio Reinfr[ai] et Willelmo Ruffo et Roberto Mauntell et Willelmo Basset et Radulpho de Wigorn[ia] et aliis iusticiariis et baronibus domini regis qui ibi tunc aderant inter Radulphum Murdac et Hugonem de Burtona de aduocatione ecclesie de Burtona Unde recognitio summonita fuit inter eos in curia domini regis de presentatione persone que ultimo in ea obiit scilicet quod ipse Radulphus et Hugo dederunt et concesserunt deo et ecclesie sancte Marie de Oseneya et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam pro salute animarum suarum et patrum suorum et omnium amicorum et parentum aduocationem prefate ecclesie et totum ius quod in eam habuerunt Et prefatus Radulphus et Hugo apponent totum auxilium quod rationabiliter facere poterunt ad deliberandam prefatam ecclesiam ipsis canonicis de illis duobus clericis qui eam nunc tenent uel ad ipsos clericos ad eos aturnand[os] per aliquam pensionem eis annuatim inde reddendam

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation ad Scaccarium die Mercurii proxima ante festum sancti Georgii anno xxvi regni regis Henrici secundidate coram G El[iensi] et S Norwycensi episcopis et Rain[ulpho] de Glanuilla et Ricardo Thesaurario et Rogero filio Reinfr[ai] et Willelmo Ruffo et Roberto Mauntell et Willelmo Basset et Radulpho de Wigorn[ia] et aliis iusticiariis et baronibus domini regis qui ibi tunc aderant inter Radulphum Murdac et Hugonem de Burtona de aduocatione ecclesie de Burtona Unde recognitio summonita fuit inter eos in curia domini regis de presentatione persone que ultimo in ea obiit scilicet quod ipse Radulphus et Hugo dederunt et concesserunt deo et ecclesie sancte Marie de Oseneya et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam pro salute animarum suarum et patrum suorum et omnium amicorum et parentum aduocationem prefate ecclesie et totum ius quod in eam habuerunt Et prefatus Radulphus et Hugo apponent totum auxilium quod rationabiliter facere poterunt ad deliberandam prefatam ecclesiam ipsis canonicis de illis duobus clericis qui eam nunc tenent uel ad ipsos clericos ad eos aturnand[os] per aliquam pensionem eis annuatim inde reddendam