Charter Document - 02620430
Charter Number: | 02620430 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis [] Ricardus diuina miseratione Sar ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Attendentes religiosam et honestam conuersationem abbatis et conuentus de Oseneya hospitalitatisque graciam que ab eadem domo in omnes largius diffunditur diuine pietatis intuitu concessimus et auctoritate pontificali de assensu decani et capituli nostri confirmauimus dictis abbati et canonicis ecclesiam de Peseya habend sicut in carta bone memorie H predecessoris nostri plenius est expressum Ut autem hec nostra concessio et confirmatio perpetuo gaudeant firmitate presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri in testimonium apponi fecimus saluis in omnibus iure auctoritate et dignitate Saresb ecclesie et nostra et successorum nostrorum Dat per manum Iohannis capellani nostri apud Nouas Saresb pridie Idus Aprilis pontificatus nostri anno quarto Hiis testibus Willelmo [decano] Roberto Cancellario Abbraham Tesaurario Sares [] archidiacono Herberto archidiacono de Dorsete Thoma de Chabeham subdecano Gilberto de Laci [] de Templo magistro Willelmo de Meritone Roberto de Sanford Roberto de Sibe [] Roberto [] et multis aliis