Charter Document - 02620415
Charter Number: | 02620415 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis [] Ricardus diuina permissione Sar ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Volentes ea que ex pia deuotione fidelium uiris religiosis et eorum ecclesiis sunt collata perpetua stabilitate communiri de assensu et uoluntate decani et capituli nostri concedimus et auctoritate episcopali confirmamus dilectis in Cristo filiis abbati et canonicis sancte Marie de Oseneya duas partes decimarum de dominico de Erdintona et duas partes omnium rerum que decimari solent in dominicis de Harewelle et de Ledecumbe necnon et decimas de tribus hidis et de molendino de Elfintona quas ab antiquo continue et pacifice sicut per inquisicionem super eisdem decimis factam certificati sumus dicti canonici possederunt et de quibus in eorum auctenticis plenius est expressum Ut autem hec nostra concessio et confirmatio perpetua gaudeant firmitate presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri in testimonium apponi fecimus saluis in omnibus iure auctoritate et dignitate Sar ecclesie et nostra et successorum nostrorum Dat per manus Iohannis capellani nostri apud Novas Saresbirias pridie Idus Aprilis pontificatus nostri anno quarto Hiis testibus Willelmo decano Saresbur magistro Roberto Cancellario Abraham Thesaurario Galfrido archidiacono de Berkesira Herberto archidiacono de Dorseth magistro Thoma de Chabeam subdecano Gilberto de Lacy Hugone de Templo magistro Willelmo de Mereton magistro Rogero Roberto de Sipthone canonico magistro Roberto de Clifford et multis aliis