Charter Document - 02620402

Charter Document - 02620402


Charter Number: 02620402
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Osbertus de Hameledene auctoritate litterarum domini pape Honorii tercii ab abbate et conuentu de Oseneia in causam tractus apud Oxon coram S abbate de Thama et N et R de Eynesham et de Berencestre prioribus iudicibus a domino papa delegatis super decimis de toto dominico meo de Watecumbe sibi prestandis quia site sunt infra limites parrochie ecclesie sue de Watlinton virorum prudentum usus consilio pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum coram prefatis iudicibus constitutus dictas decimas ad ecclesiam prefatam de iure spectare plene recognoui et ut eas iure ecclesie sue de cetero absque contradictione et absque impedimento mei uel meorum in pace plene et integre percipere et possidere possint dicti abbas et conuentus pro me et heredibus meis eis concessi et presenti scripto confirmaui In cuius rei testimonium ne diuturnitate temporis uel malicia humana recognitio uel confirmatio mea a me uel meis aliquo tempore inficiari aut infringi uel etiam in dubium deuocari possit huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus magistro Micahele Beleth magistro Rogero de Abbodesburia [] et Nicolao Marchel et Wigano de Chereburch Henrico de Sandone clerico [] Swaweclive Roberto Portar[io] et aliis

Source (click image below to view full size)