Charter Document - 02620344
Charter Number: | 02620344 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Dedication |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Reginaldus miseracione diuina Clonens episcopus salutem in domino sempiternam Cum ad promerenda sempiterna gaudia sanctorum suffragia sint plurimum oportuna loca sanctorum omnium pia sunt deuocione fidelium veneranda ut dum dei honoramus amicos in terris ipsi nos amabiles reddant deo et ipsorum quodammodo vendicantes patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent mereamur intercessionibus optinere Cupientes ut gloriosissime ecclesia genetricis dei semperque uirginis Marie de Waterpyria Lincolniensis diocesis quam vice uenerabilis patris Ricardi dei gracia Lincolniensis episcopi iii Non Iulii anno domini mcclxx tercio una cum ipsius ecclesie altaribus dedicauimus congruis honoribus frequentetur de dei omnipotentis misericordia et beate Marie semper uirginis omniumque sanctorum meritis confidentes omnibus uere contritis et confessis qui ecclesiam supradictam singulis annis dicto die et per octauas causa deuocionis visitauerint seu aliqua de bonis sibi a deo collatis pia impenderint subsidia caritatis quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia uice et auctoritate dicti domini Lincolniensis episcopi relaxauimus In cuius []
Markups
Names Markup:
Omnibus [] Reginaldus miseracione diuina Clonens episcopus salutem in domino sempiternam Cum ad promerenda sempiterna gaudia sanctorum suffragia sint plurimum oportuna loca sanctorum omnium pia sunt deuocione fidelium veneranda ut dum dei honoramus amicos in terris ipsi nos amabiles reddant deo et ipsorum quodammodo vendicantes patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent mereamur intercessionibus optinere Cupientes ut gloriosissime ecclesia genetricis dei semperque uirginis Marie de Waterpyria Lincolniensis diocesis quam vice uenerabilis patris Ricardi dei gracia Lincolniensis episcopi iii Non Iulii anno domini mcclxx terciodate una cum ipsius ecclesie altaribus dedicauimus congruis honoribus frequentetur de dei omnipotentis misericordia et beate Marie semper uirginis omniumque sanctorum meritis confidentes omnibus uere contritis et confessis qui ecclesiam supradictam singulis annis dicto die et per octauas causa deuocionis visitauerint seu aliqua de bonis sibi a deo collatis pia impenderint subsidia caritatis quadraginta diesnumeral de iniuncta sibi penitentia uice et auctoritate dicti domini Lincolniensis episcopi relaxauimus In cuius []