Charter Document - 02620341

Charter Document - 02620341


Charter Number: 02620341
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1263
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod die Martis in septimana Pentecostes anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xl septimo fuit dies amoris apud Forsthulle inter dominum Ricardum abbatem Oseneya ex una parte et dominum Willelmum filium Elye et Henricum de Bellafago ex altera de communa pasture per totum campum de Pyria ad omnimoda aueria dicti abbatis et quam communam idem abbas recuperauit uersus eosdem per breue noue disseisine coram domino Martino de Lytlebur et sociis suis apud Oxoniam anno regni regis predicti quadragesimo sexto et quam communam habet per finalem concordiam factam in curia domini regis inter Iohannem abbatem Oseneye predecessorem ipsius Ricardi et dictum Willelmum et Ricardum de Bellafago patrem ipsius Henrici Ita videlicet quod predicti Willelmus et Henricus pro se et heredibus suis concesserunt prefato abbati et conuentui quod ipsi et successores sui habeant liberam communam suam per omnia dominica sua post blada et fena sua asportata et alibi per totum campum de Pyria ubi ipsi terram habent Et quod ipse abbas et successores sui possint ponere in defensum omnia prata sua quandocunque contigerit ipsos Willelmum et Henricum sua prata ponere in defensum Et bis falcare et asportare cum contigerit ipsos sua prata bis falcare et communiter dicta prata pascere pro loco et tempore Et pro hac concessione iidem abbas et conuentus concesserunt predictis Willelmo et Henrico quod ipsi cum necesse habuerint possint ponere in defensum post Hokeday dominica sua non warectata que pro defectu pasture non warectauerint ad aueria sua pascenda ita quod idem abbas cum aueria sua tali hora ibidem non habeat communam antequam fuerit warectata Facta fuit ista amicabilis composicio partibus presentibus coram fratre Willelmo de Suttone tunc Senescallo Oseneye Roberto le Bel et Iohanne de Oxonia canonicis Galfrido Aurifabro Oxon Rogero de Oseneya Willelmo de Mildecumbe et Willelmo Coco qui fuerunt ex parte abbatis et coram domino Iohanne filio Nigelli Thoma de sancto Andrea Wydone Parage Willelmo Quintyn Petro de Stupelle Hugone de Holecumbe qui fuerunt ex parte dictorum Willelmi filii Elye et Henrici de Bellafago In huius rei testimonium qui presentes ad dictum diem amoris fuerunt huic scripto sigilla sua apposuerunt

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Memorandum quod die Martis in septimana Pentecostes anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xl septimodate fuit dies amoris apud Forsthullelocation inter dominum Ricardum abbatem Oseneya ex una parte et dominum Willelmum filium Elye et Henricum de Bellafago ex altera de communa pasture per totum campum de Pyria ad omnimoda aueria dicti abbatis et quam communam idem abbas recuperauit uersus eosdem per breue noue disseisine coram domino Martino de Lytlebur et sociis suis apud Oxoniam anno regni regis predicti quadragesimo sexto et quam communam habet per finalem concordiam factam in curia domini regis inter Iohannem abbatem Oseneye predecessorem ipsius Ricardi et dictum Willelmum et Ricardum de Bellafago patrem ipsius Henrici Ita videlicet quod predicti Willelmus et Henricus pro se et heredibus suis concesserunt prefato abbati et conuentui quod ipsi et successores sui habeant liberam communam suam per omnia dominica sua post blada et fena sua asportata et alibi per totum campum de Pyria ubi ipsi terram habent Et quod ipse abbas et successores sui possint ponere in defensum omnia prata sua quandocunque contigerit ipsos Willelmum et Henricum sua prata ponere in defensum Et bis falcare et asportare cum contigerit ipsos sua prata bis falcare et communiter dicta prata pascere pro loco et tempore Et pro hac concessione iidem abbas et conuentus concesserunt predictis Willelmo et Henrico quod ipsi cum necesse habuerint possint ponere in defensum post Hokeday dominica sua non warectata que pro defectu pasture non warectauerint ad aueria sua pascenda ita quod idem abbas cum aueria sua tali hora ibidem non habeat communam antequam fuerit warectata Facta fuit ista amicabilis composicio partibus presentibus coram fratre Willelmo de Suttone tunc Senescallo Oseneye Roberto le Bel et Iohanne de Oxonia canonicis Galfrido Aurifabro Oxon Rogero de Oseneya Willelmo de Mildecumbe et Willelmo Coco qui fuerunt ex parte abbatis et coram domino Iohanne filio Nigelli Thoma de sancto Andrea Wydone Parage Willelmo Quintyn Petro de Stupelle Hugone de Holecumbe qui fuerunt ex parte dictorum Willelmi filii Elye et Henrici de Bellafago In huius rei testimonium qui presentes ad dictum diem amoris fuerunt huic scripto sigilla sua apposuerunt