Charter Document - 02620337

Charter Document - 02620337


Charter Number: 02620337
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo coram Roberto de Lexintone Ada filio Willelmi Willelmo de Colewrthe et Willelmo de sancto Edmundo iustic et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum filium Willelmi filii Elye petentem et Iohannem abbatem de Oseneya deforciantem de medietate aduocationis ecclesie de Pyrya cum pertinenciis unde assisa ultime presentationis summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus recognouit totam predictam medietatem aduocationis predicte ecclesie simul cum alia medietate aduocationis eiusdem ecclesie cum pertinenciis et simul cum una virgata terre in villa de Pyria cum pertinenciis ad ecclesiam pertinente esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illam quam idem abbas habet de dono Emme de Waterpyrye auie predicti Willelmi cuius heres ipse est habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Oseneya in liberam puram et perpetuam elemosinam cum libero introitu et exitu per terras omnes et prata eiusdem Willelmi et cum libera communia ad omnia aueria sua per totum campum de Pyrya Et preterea idem Willelmus concessit pro se et heredibus suis quod si animalia predicti abbatis uel successorum suorum inuenta fuerint in dampno ipsius uel heredum suorum manifesto quod per vadimonium recipiant aueria sua et per visum virorum legalium dampnum emendari faciant Et idem abbas recepit predictum Willelmum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua de Oseneya in perpetuum Et hec concordia facta fuit presente Roesia de la Rokele matre predicti Willelmi et eam concedente

Source (click image below to view full size)