Charter Document - 02620332
Charter Number: | 02620332 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Verdict |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis [] Archidiaconus Wigorn cancellarius et decanus Oxon salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum E rector ecclesie de Horspathe coram nobis super molestacione et impedimento super minutis decimis duarum parcium decimarum dominici de Horspathe ab abbate et conuentu Oseneye auctoritate domini Pape traheretur in causam idem E ius eorum antiquum recognoscens et conseruare malens quam perturbare ad peticionem bonorum uirorum ab impedimento eorum penitus recedens suscepit ab eisdem ad firmam quoad uixerit minutas decimas ortorum siue croftorum inclusorum ad ipsos pertinentes pro dimidia libra cere soluenda singulis annis apud Oseneyam die Purificationis sancte Marie Ita tamen quod si lina crescant in agro nichil potest de eisdem Et si in predictis ortis siue croftis ubi aliquando lina crescere solebant pro uoluntate dominorum in alio anno quodcunque genus annone seminatum fuerit due partes decimarum canonicis erunt Post finem uero uite dicti E premisse decime ad ius et proprietatem canonicorum redibunt In cuius autem rei testimonium presenti scripto una cum sigillo dicti E signa nostra apposuimus Acta sunt hec in capella sancti Thome extra portam Oseneye in uigilia sancti Bartholomei apostoli anno ab incarnatione domini mccxxxi
Markups
Names Markup:
Uniuersis [] Archidiaconus Wigorn cancellarius et decanus Oxon salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum E rector ecclesie de Horspathe coram nobis super molestacione et impedimento super minutis decimis duarum parcium decimarum dominici de Horspathe ab abbate et conuentu Oseneye auctoritate domini Pape traheretur in causam idem E ius eorum antiquum recognoscens et conseruare malens quam perturbare ad peticionem bonorum uirorum ab impedimento eorum penitus recedens suscepit ab eisdem ad firmam quoad uixerit minutas decimas ortorum siue croftorum inclusorum ad ipsos pertinentes pro dimidia libra cere soluenda singulis annis apud Oseneyam die Purificationis sancte Marie Ita tamen quod si lina crescant in agro nichil potest de eisdem Et si in predictis ortis siue croftis ubi aliquando lina crescere solebant pro uoluntate dominorum in alio anno quodcunque genus annone seminatum fuerit due partes decimarum canonicis erunt Post finem uero uite dicti E premisse decime ad ius et proprietatem canonicorum redibunt In cuius autem rei testimonium presenti scripto una cum sigillo dicti E signa nostra apposuimus Acta sunt hec in capella sancti Thome extra portam Oseneyelocation in uigilia sancti Bartholomei apostoli anno ab incarnatione domini mccxxxidate