Charter Document - 02620304

Charter Document - 02620304


Charter Number: 02620304
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1223
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab incarnacione domini mccxxiii mense septimo xi die mensis ad hundredum de Bullendon apud Watelege coram Galfrido le Curteys tunc seruiente eiusdem hundredi ad declarandum libertates ad ecclesiam sancti Georgii pertinentes in pleno hundredo audite sunt carte libertatum quas habemus de regibus et ab omnibus qui interfuerunt approbate maxime cum antequam Thomas Basset uel Hugo de Pluggeys quicquam haberent in manerio de Hedindone concesse fuerant libertates iste et recognitum est ac pronunciatum a militibus et liberis hominibus ibidem existentibus videlicet Matheo de Bikestrop Nicholao le Butiler Waltero de Gersindone Gileberto de Hyda Willelmo de Leukenore Henrico de Leukenore clerico Simone de Waltham tunc senescallo domini Iohannis de sancto Iohanne Widone de Waltelege et ab omnibus qui ibi aderant quod ad nos spectant le Gwayf et Cumelyng in terris nostris ad ecclesiam sancti Georgii pertinentibus ubicunque fuerint inuenta et etiam emendatio panni panis et ceruisie et quicquid regis est excepto murdro et latrocinio probato prout carte nostre testantur ita quod statim redditum est nobis de Gwayf de Ernicote scilicet ii porci cum v porcellis et apud Cuuel una ouis cum agno suo et omnia attachiamenta hominum nostrorum et plegiorum suorum super hiis quiete clamata sunt

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Anno ab incarnacione domini mccxxiii mense septimo xi die mensisdate ad hundredum de Bullendon apud Watelegelocation coram Galfrido le Curteys tunc seruiente eiusdem hundredi ad declarandum libertates ad ecclesiam sancti Georgii pertinentes in pleno hundredo audite sunt carte libertatum quas habemus de regibus et ab omnibus qui interfuerunt approbate maxime cum antequam Thomas Basset uel Hugo de Pluggeys quicquam haberent in manerio de Hedindone concesse fuerant libertates iste et recognitum est ac pronunciatum a militibus et liberis hominibus ibidem existentibus videlicet Matheo de Bikestrop Nicholao le Butiler Waltero de Gersindone Gileberto de Hyda Willelmo de Leukenore Henrico de Leukenore clerico Simone de Waltham tunc senescallo domini Iohannis de sancto Iohanne Widone de Waltelege et ab omnibus qui ibi aderant quod ad nos spectant le Gwayf et Cumelyng in terris nostris ad ecclesiam sancti Georgii pertinentibus ubicunque fuerint inuenta et etiam emendatio panni panis et ceruisie et quicquid regis est excepto murdro et latrocinio probato prout carte nostre testantur ita quod statim redditum est nobis de Gwayf de Ernicote scilicet ii porcinumeral cum v porcellisnumeral et apud Cuuel una ouis cum agno suo et omnia attachiamenta hominum nostrorum et plegiorum suorum super hiis quiete clamata sunt