Charter Document - 02620263

Charter Document - 02620263


Charter Number: 02620263
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1238
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xx secundo coram Roberto de Lexint[on] Willelmo de Ebor[aco] Ada filio Willelmi et Willelmo de Culewrth iusticiariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Iohannem abbatem de Oseneya querentem per Willelmum Lireban positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Iohannem filium Briani de Sibbeforde impedientem de tribus hydis terre cum pertinenciis in Sibbeford unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Iohannes recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illam quam idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Iohannis habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in liberam et perpetuam elemosinam in perpetuum faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Iohanne et heredibus suis forinsecum seruicium domini regis quod ad terram illam pertinet pro omni seculari seruicio et exaccione Et predictus Iohannes et heredes [] Et idem abbas recepit predictum Iohannem et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua de Oseneya in perpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xx secundodate coram Roberto de Lexint[on] Willelmo de Ebor[aco] Ada filio Willelmi et Willelmo de Culewrth iusticiariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Iohannem abbatem de Oseneya querentem per Willelmum Lireban positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Iohannem filium Briani de Sibbeforde impedientem de tribus hydis terre cum pertinenciis in Sibbeford unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Iohannes recognouit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illam quam idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Iohannis habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in liberam et perpetuam elemosinam in perpetuum faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Iohanne et heredibus suis forinsecum seruicium domini regis quod ad terram illam pertinet pro omni seculari seruicio et exaccione Et predictus Iohannes et heredes [] Et idem abbas recepit predictum Iohannem et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua de Oseneya in perpetuum