Charter Document - 02620249
Charter Number: | 02620249 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod cum anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo nono in crastino sancti Clementis apud Hanred inter dominos abbatem et conuentum de Oseneya ex parte una et dominum Reginaldum filium Petri ex parte altera super quibusdam probris dampnis uiolenciis et aliis quibusdam iniuriis ab hominibus utriusque partis utrique parti uicissim illatis inter predictas partes in forma pacis habend aliquamdiu tractaretur tandem in forma subscripta omnes questiones et contenciones super predictis probris dampnis uiolenciis et iniuriis inter predictas partes usque ad prenominatum diem mote in perpetuum amicabiliter sunt sopite preter questionem in curia domini regis pendentem super sequela molendinorum suorum de Swereford quam de plano excepit predictus dominus R a prescriptis uidelicet quod predictus abbas et conuentus predicto domino R pro bono pacis et ut securum ad eum de cetero in agendis suis tanquam patronum et defensorem habeant refugium omnes acciones suas usque ad prenominatum diem contra ipsum uel suos motas de plano remiserunt eidem dicto domino Reginaldo predictis abbati et conuentui omnes acciones aduersus eos sibi competentes excepta predictorum molendinorum questione ob fauorem religionis et domini Philippi Basset precum instanciam totaliter remittente et eisdem colligendi decimas suas apud Swereford tam maiores quam minores et libere asportandi quo voluerint ciuili tamen modo sine dampno et molestia dicti domini Reginaldi et suorum hominum facultatem concedente Qua de causa dicti abbas et conuentus ipsum dominum Reginaldum et Aliciam uxorem suam et liberos suos in beneficiis spiritualibus que fiunt in ecclesia de Oseneya in perpetuum admiserunt participes Debet autem utraque pars in foro in quo fuit actrix supersedere et de plano procurare quod altera pars indempnis conseruetur Unde in predictorum testimonium huic scripto in modum cyrographi bipartito alternatim partes sua sigilla posuerunt Datum die sancti Andree apostoli anno domini prenotato